# Codex 11.1.135-148

Justinian, Codex, Book 11, lines 11.1.135-11.1.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/11.1.135

Pro his, quae semel a collatoribus illata naufragiis perierunt, nolumus nobis aliquam cum possessoribus, sive senatores sive privati sint, esse communionem vel aliquid periculi ad eos redundare. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 391 d.Xv k.Aug.Constantinopoli tatiano et symmacho conss.>
CJ.11.6.5pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
De submersis navibus decernimus, ut levato velo istae causae cognoscantur. et si quisquam de talibus negotiis aliquid accepisse detegitur, iudex, apud quem constiterit, his conquerentibus qui nudantur pro qualitatibus personarum multandi removendi proscribendi habeat potestatem. * honor. et theodos. aa. naviculariis per africam. *<a 412 d.Xvi k.April.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >
CJ.11.6.5.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Si vero causarum talium cognitores, libelli datione vel planaria interpellatione commoniti intra biennium has causas audire neglexerint, et hoc fuerit tempus elapsum, praeiudicium noceat eatenus cognitori, ut naviculario propter vitium iudicis absoluto mediam oneris eius partem, propter cuius probandam amissionem legitimo dumtaxat tempore cognitio petebatur, iudex cogatur inferre, residuam vero officium eius exsolvat.<a 412 d.Xvi k.April.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >
CJ.11.6.6: Imperatores Honorius, Theodosius
Super naufragiorum quae contigerint casibus usitato more habita quaestione si quis calculus modiationis dicatur tempestate maris deperisse, sub tuae sedis auditione nequaquam feratur acceptus, sed haec dispendii iactura in omne naviculariorum concilium, pro rata scilicet contingentis muneris, deferatur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d. xiiii k. febr. honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.11.7.0. De metallariis et metallis et procuratoribus metallorum.
CJ.11.7.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
Perpensa deliberatione duximus sanciendum, ut, quicumque exercitium metallorum vellet adfluere, is labore proprio et sibi et rei publicae commoda compararet. * valentin. et valens aa. ad cresconium com. metallorum. *<a 365 d. iiii id. dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.11.7.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Itaque si qui sponte confluxerint, eos laudabilitas, tua octonos scripulos in balluca, quae graece � krusammos � appellatur, cogat exsolvere.<a 365 d. iiii id. dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.11.7.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Quidquid autem amplius colligere potuerint, fisco potissimum distragant, a quo competentia ex largitionibus nostris pretia suscipiant.<a 365 d. iiii id. dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
