Latin
Book 11, lines 11.1.194-11.1.206
Justinian, Codex 11.1.194-206
Not analysed yet
CJ. 11. 8. 13: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si quis ex corpore gynaeciariorum vel linteariorum vel linyphariorum monetariorumve aut murilegulorum vel aliorum similium ad divinas largitiones nexu sanguinis pertinentium voluerit posthac de suo collegio liberari, non quoscumque nec facile in locum proprium, freti dextrae triumphalis absolutione, substituant, sed eos, quos omnibus idoneos modis sub ipsis quodammodo amplissimae tuae sedis obtutibus approbaverint: ita tamen, ut is, qui ab huiusmodi condicione iuxta formam caelitus datam beneficio principali fuerit absolutus, universi generis sui prosapiam in functione memorati corporis permanentem cum omnibus eius qui absolvitur rebus obnoxiam largitionibus sacris futuram esse non dubitet. *theodos. et valentin. aa. acacio com. sacr. larg. *<a 426 d. Vii k. Mart. Constantinopoli the odosio xii et valentiniano ii aa. Conss. >
CJ. 11. 8. 14: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Privatae vel linteae vestis magistri, thesaurorum praepositi vel baphiorum ac textrinorum procuratores ceterique, quibus huiusmodi sollicitudo committitur, non ante ad rem sacri aerarii procurandam permittantur accedere, quam satisdationibus dignis eorum administratio roboretur: scituri nec prosecutorias quidem sacras posthac sibimet postulandas. *theodos. et valentin. aa. acacio com. sacr. larg. *<a 426 >
CJ. 11. 8. 15: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Qui aut patre conchyliolegulo geniti probabuntur aut matre, memoratae adscriptioni obnoxios se esse non ambigant. *theodos. et valentin. aa. valerio com. sacr. larg. *<a 427 d. X k. April. Constantinopoli hierio et ardabure conss. >
CJ. 11. 9. 0. De vestibus holoveris et auratis et de intinctione sacri muricis.
CJ. 11. 9. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Auratas ac sericas paragaudas auro intextas viriles privatis usibus contexere conficereque prohibemus et a gynaeciariis tantum nostris fieri praecipimus. *valentin. valens et grat. aaa. archelao com. sacr. larg. *<a 369 d. V non. Iul. Nebiodumi acc. Xv k. Aug. Marcianopoli valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 11. 9. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nemo vir auratas habeat aut in tunicis aut in lineis paragaudas, nisi ii tantummodo, quibus hoc propter imperiale ministerium concessum est. non enim levi animadversione plectetur, quisquis vetito se et indebito non abdicaverit indumento. *grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d. Iii k. April. Constantinopoli antonio et suagrio conss. >
CJ. 11. 9. 3: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Vellera adulterino colore fucata in speciem sacri muricis tingere non sinimus nec tinctum cum rhodino prius sericum alio postea colore fucari, cum de albo omnium colorum tingendi copia non negetur: nam capitalem poenam illicita temptantes suscipient. *theodos. arcad. et honor. aaa. *<a xxx >