# Codex 11.1.207-223

Justinian, Codex, Book 11, lines 11.1.207-11.1.223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/11.1.207

CJ.11.9.4pr.: Imperator Theodosius
Temperent universi, cuiuscumque sint sexus dignitatis artis professionis et generis, ab huiusmodi speciei possessione, quae soli principi eiusque domui dedicatur. * theodos. a. maxinino com. sacr. larg. *<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
CJ.11.9.4.1: Imperator Theodosius
Nec pallia tunicasque domi quis sericas contexat aut faciat, quae tincta conchylio nullius alterius permixtione subtexta sunt.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
CJ.11.9.4.2: Imperator Theodosius
Proferantur ex aedibus tradanturque tunicae et pallia ex omni parte texturae cruore infecta conchylii. nulla stamina subtextantur tincta conchylio, nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda fila decurrant. reddenda aerario holovera vestimenta virilia protinus offerantur.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
CJ.11.9.4.3: Imperator Theodosius
Nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit calcatae legis impunitas.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
CJ.11.9.4.4: Imperator Theodosius
Ne quis vero nunc huiusmodi suppressione in laqueos novae constitutionis incurrat: alioquin ad similitudinem laesae maiestatis periculum sustinebit.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
CJ.11.9.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Purpurae nundinas, licet innumeris sint constitutionibus prohibitae, recenti quoque interminatione vetamus. et ideo septimum de scrinio exceptorum, sextum de scrinio canonum, quintum de scrinio tabulariorum ad baphia phoenices per certum tempus mitti praecipimus, ut fraus omnis eorum prohibeatur sollertia timentium, ne quaesitis longo sudore stipendiis careant: etiam viginti librarum auri condemnatione proposita. * theodos. et valentin. aa. apollonio com. sacr. larg. *<a 436 d.Viii id.Mart.Constantinopoli isidoro et senatore conss.>
CJ.11.10.0. De fabricensibus.
CJ.11.10.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Omnibus fabricis non pecunias pro speciebus, sed ipsas species sine dilatione inferri praecipimus, ut venae nobilis et quae facile deducatur ignibus seu liquescat ferri materies praebeatur, quo promptius adempta fraudibus facultate commodo publico consulatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 388 d xv k.Nov.Theodosio a.Ii et cynegio cosss.>
CJ.11.10.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Primicerium fabricae post biennium non solum vacatione, verum etiam honore donari praecipimus, ita ut inter protectores eiusdem fabricae per biennium adoraturus aeternitatem nostram suo quisque tempore dirigatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino mag. off. *<a 390 d.Viii id.Mart.Mediolani valentiniano a.Iiii et neoterio conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
