# Codex 11.1.224-237

Justinian, Codex, Book 11, lines 11.1.224-11.1.237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/11.1.224

CJ.11.10.3: Imperatores Arcadius, Honorius
Stigmata, hoc est nota publica fabricensium brachiis ad imitationem tironum infligatur, ut hoc modo saltem possint latitantes agnosci ( his, qui eos susceperint vel eorum liberos, sine dubio fabricae vindicandis) et qui subreptione quadam declinandi operis ad publicae cuiuslibet sacramenta militiae transierunt. * arcad. et honor. aa. osio mag. off. *<a 398 d.Xviii k.Ian.Constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano conss.>
CJ.11.10.4pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Si quis consortium fabricensium crediderit eligendum, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium collocavit, his quorum interest convocatis primitus acta conficiat, sese doceat non avo non patre curiali progenitum, nihil ordini civitatis debere, nulli se civico muneri obnoxium, atque ita demum gestis confectis vel apud moderatorem provinciae vel si is absit apud defensorem civitatis, ad militiam quam optaverit suscipiatur. * honor. et theodos. aa. antehmio pp. *<a 412 d.Xv k.Iun.Constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>
CJ.11.10.4.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Quod si absque hac cautione quispiam ad fabricensium consortium obrepserit, sciat se ad ordinis cui debetur patriaque suae munera esse reducendum, ita ut nulla eum nec temporis nec stipendiorum praerogativa defendat.<a 412 d.Xv k.Iun.Constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>
CJ.11.10.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Iure provisum est fabricenses artibus propriis inservire, ut exhaustis laboribus immorentur cum subole professioni, cui nati sunt. * theodos. et valentin. aa. aureliano com. rer. privat. *<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.11.10.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Denique quod ab uno committitur, totius delinquitur periculo numeri, ut constricti nominationibus suis sociorum actibus quandam speculam gerant, et unius damnum ad omnium transit dispendium.<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.11.10.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Universi itaque, velut in corpore unius formae, unius decoctionis, si ita res tulerit, respondere cogentur.<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.11.10.6: Imperatores Leo, Anthemius
Eos, qui inter fabricenses sacrae fabricae sociati sunt, vel eorum uxores aut filios, qui itidem inter fabricenses militare dicuntur, non alibi pulsare volentibus respondere praecipimus, nisi in iudicio tuae sublimitatis, ad cuius iurisdictionem potestatemque pertinent: nec eos post stipendiorum finem militiae super civilibus vel curialibus muneribus, quibus nullo modo subiacere monstrantur, a viris clarissimis rectoribus provinciarum vel eorum officiis praeter licitum inquietari. * leo et anthem. aa. euphemio mag. off. *<a xxx >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
