Latin
Book 11, lines 11.1.238-11.1.251
Justinian, Codex 11.1.238-251
Not analysed yet
CJ. 11. 10. 7pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Nullus fabricensium conductioni vel administrationi vel agriculturae alienarum rerum se posthac immiscere conetur: dominis quidem, si qui contra haec statuta meae pietatis venire ausi fuerint, res vel praedia, quae scientes quod fabricenses sunt isdem fabricensibus ministranda commiserint, amissuris, fabricensibus vero gravissime coercitis post facultatum suarum amissionem perpetua exilii poena et animadversione retinendis. *leo et anthem. aa. euphemio mag. off. *<a xxx >
CJ. 11. 10. 7. 1: Imperatores Leo, Anthemius
Quotiens sane in translatione armorum angariae necessariae fuerint, sublimitas tua litteras ad eminentissimam iubeat dirigi praefecturam et numerum ei armorum et ex quo loco transferenda sunt indicare, ut continuo super praebendis angariis pro numero eorum quae transferuntur armorum praeceptione sua viros clarissimos provinciae moderatores conveniat, ut secundum missam a sublimitate tua notitiam naves vel angariae confestim de publico praebeantur. <a xxx >
CJ. 11. 10. 7. 2: Imperatores Leo, Anthemius
Quod si aliqua tarditas vel neglegentia post datas a sublimitate tua ad eminentissimam praefecturam litteras in destinandis auctoritatibus amplissimae sedis intercesserit et ex hoc armorum transvectio fuerit impedita, quinquaginta libris auri tam numerarium pro tempore officii eiusdem amplissimae sedis quam alios quorum interest condemnari praecipimus eamque auri quantitatem protinus exactam fisci viribus adgregari: multa praeterea triginta librarum auri proposita tam viris clarissimis qui provincias regunt quam eorum apparitionibus, si coniventibus his armorum subvectio tarditate aliqua fuerit praepedita. <a xxx >
CJ. 11. 11. 0. De veteris numismatis potestate.
CJ. 11. 11. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Solidos veterum principum veneratione formatos ita tradi ac suscipi ab ementibus et distrahentibus iubemus, ut nihil omnino refragationis oriatur, modo ut debiti ponderis sint et speciei probae: scituris universis, qui aliter fecerint, haud leviter in se vindicandum. *valentin. et valens aa. germano pp. *<a xxx >
CJ. 11. 11. 2: Imperatores Valentinianus, Valens
Pro imminutione, quae in aestimatione solidi forte tractatur, omnium quoque specierum pretia decrescere oportet. *valentin. et valens aa. et grat. a. ad iulianum pp. *<a xxx >
CJ. 11. 11. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Universos auctoritas tua proposito edicto commoneat obryziacorum omnium solidorum uniforme pretium postulare, scilicet capitali supplicio puniendo, qui vel iussa nostrae maiestatis avaritiae caecitate contempserit, vel aeternales vultus, dum fraudibus studet, duxerit viliores. *grat. valentin. et theodos. aaa. arintheo pp. *<a xxx >
CJ. 11. 12. 0. Nulli licere in frenis et equestribus sellis et in balteis margaritas et smaragdos et hyacinthos aptare et de artificibus palatinis.