# Codex 2.1.1008-1021

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.1008-2.1.1021. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.1008

CJ.2.55.5.4: Imperator Justinianus
Ad haec generaliter sancimus in his, quae apud compromissarios acta sunt, si aliquod in factum respiciens vel professum est vel attestatum, posse eo et in ordinariis uti iudiciis. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.2.55.6: Imperator Justinianus
Sancimus mulieres suae pudicitiae memores et operum, quae eis natura permisit et a quibus eas iussit abstinere, licet summae atque optimae opinionis constitutae arbitrium in se susceperint vel, si fuerint patronae, inter libertos suam interposuerint audientiam, ab omni iudiciali agmine separari, ut ex earum electione nulla poena, nulla pacti exceptio adversus iustos eorum conventores habeatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae.>
CJ.2.56.0. De satisdando.
CJ.2.56.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non est iuris incerti eum, qui apud acta factus est agentis procurator, non compelli ratam rem dominum habiturum satisdare: hoc enim casu veluti praesentis procuratorem intervenire intellegendum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. * <a 294 d. viiii k. nov. cc. conss.>
CJ.2.56.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, iudex ratum habere debebit. <a 294 d. viiii k. nov. cc. conss.>
CJ.2.56.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem ei ab adversario opposita fuerit in ipso litis exordio defensionis adlegatio, etiam ipse quasi absentis in hac parte procurator satisdationem super excipienda lite praestare cogitur, qua non praecedente lis quae ei mandata est ulterius procedere a iudice non conceditur. <a 294 d. viiii k. nov. cc. conss.>
CJ.2.56.1.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Rei autem procurator vel defensor, etiam sub gestorum testificatione factus, in ipso litis limine iudicatum solvi satisdationem in omnibus causis praestare cogitur. <a 294 d. viiii k. nov. cc. conss.>
CJ.2.57.0. De formulis et impetratione actionum sublatis.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
