# Codex 2.1.1033-1042

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.1033-2.1.1042. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.1033

CJ.2.58.2.1: Imperator Justinianus
Sin autem vel dignitas vel sexus personae non concesserit eam ad iudicem pervenire, in domo litigantis sacramentum procedere, altera videlicet parte vel procuratore eius praesente. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.2: Imperator Justinianus
Quod observari oportet et si tutores vel curatores vel aliae quaedam sint personae, quae administrationem alienarum rerum auctoritate legitima gerunt. convenit enim et ipsos iureiurando adfici, quia ipsi causam scientes ita ad eam perveniunt. neque enim pupillus neque adultus vel aliae huiusmodi personae, sed ipsi, qui pro eis tutelam vel curam vel aliam legitimam gerunt administrationem, scire possunt causam et ita ad iudicium pervenire eo, quod ex animi sui sententia iurent. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.2a: Imperator Justinianus
Et licet vera causae natura alia forsitan est, tamen quod quisque credit et existimat, hoc esse iurandum: omnibus aliis iuramentis, quae vel ex praeteritis descendunt legibus vel a nobis disposita sunt, in sua firmitate duraturis. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.3: Imperator Justinianus
Sin autem afuerit alterutra pars et per procuratorem causa agitur, non ante licentiam habeat actor litem exercendam suo procuratori mandare, nisi prius actis intervenientibus in provincia qua degit sacramentum calumniae subeat, similique modo si reus afuerit et forsitan vel per iudicatum solvi stipulationem procuratorem ordinaverit vel defensor pro eo intervenerit, et ipse vel praesente actore per se vel per instructum procuratorem vel etiam absente eo, si hoc iudex perspexerit, inter acta iuramentum praestiterit, quod reum dare antea dispositum est. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.2.58.2.4: Imperator Justinianus
Sed quia veremur, ne forsitan quidam collusione aliqua utentes remittere videantur sibi huiusmodi sacramentum et ex praedicta dissimulatione nostram sanctionem deludant, sancimus omnes iudices, licet ex compromisso cognoscant, vigorem suum exercentes, quia non pro commodo privatorum, sed pro communi utilitate praesentem legem posuimus, minime pati tale sacramentum remitti, sed omnimodo hoc et ab actore et a fugiente exigi, ne paulatim videatur huiusmodi res defraudari et sacramentum vel principalium personarum vel advocatorum ex quacumque parte mutilari. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
