# Codex 2.1.113-126

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.113-2.1.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.113

CJ.2.3.15: Imperatores valer., gallien.
Pactum, quod dotali instrumento comprehensum est, ut, si pater vita fungeretur, ex aequa portione ea quae nubebat cum fratre heres patri suo esset, neque ullam obligationem contrahere nec libertatem testamenti faciendi mulieris patri potuit auferre. * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. pactumeio. * <a 259 pp. x k. mart. aemiliano et basso conss.>
CJ.2.3.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas filios testamento scriptos heredes rogatos esse, ut qui primus rebus humanis eximeretur, alteri portionem hereditatis restitueret, quoniam precariam substitutionem fratrum consensu remissam adseris, fideicommissi persecutio cessat. * diocl. et maxim. aa. diaphanto. * <a 286 pp. iiii id. febr. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.2.3.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pactum, quod bona fide interpositum docebitur, et si scriptura non existente aliis probationibus rei gestae veritas comprobari potest, praeses provinciae secundum ius custodiri efficiet. * diocl. et maxim. aa. deximacho. * <a 286 pp. viiii k. iul. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.2.3.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si creditores vestros ex parte debiti admisisse quemquam vestrum pro sua persona persolventem probaveritis, aditus rector provinciae pro sua gravitate, ne alter pro altero exigatur, providebit. * diocl. et maxim. aa. iulio et aemilio. * <a 287 pp. vii id. ian. diocletiano iii et maximiano aa.Comss.>
CJ.2.3.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet inter privatos huiusmodi scriptum, quo comprehenditur, ut is qui supervixerit alterius rebus potiatur, nec donationis quidem mortis causa gestae efficaciter speciem ostendat, tamen cum voluntas militum, quae super ultimo vitae spiritu deque familiaris rei decreto quoquo modo contemplatione mortis in scripturam deducitur, vim postremi iudicii obtineat proponasque te ac fratrem tuum ad discrimen proelii pergentes ob communem mortis fortunam invicem pactos esse, ut ad eum, qui superstes fuisset, res eius, cui casus finem vitae attulisset, pertinerent, existente condicione intellegitur ex fratris tui iudicio, quod principalium constitutionum prompto favore firmatur, etiam rerum eius compendium ad te de latum esse. * diocl. et maxim. aa. victoriano mil. * <a 290 pp. xiii k. dec. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.2.3.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis pactis transferuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. martiali. * <a 293 pp. k. ian. aa. conss.>
CJ.2.3.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas inter vos sine scriptura placuisse fratrum tuorum successiones aequis ex partibus dividi, et transactionis causa probari possit hanc intercessisse conventionem, exceptione te tueri potes, si possides: quod si adversarius tuus teneat, ex hoc placito nullam actionem esse natam, si tibi stipulatione non prospexisti, debes intellegere: nec adversario tuo transactione uti concedendum, nisi ea quae placita sunt paratus est adimplere. * diocl. et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 pp. k. mai. thirallo aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
