# Codex 2.1.155-167

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.155-2.1.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.155

CJ.2.3.30.4: Imperator Justinianus
Quod etiam anterioribus legibus et constitutionibus non est incognitum, licet a nobis clarius est introductum. iubemus etenim neque donationes talium rerum neque hypothecas penitus esse admittendas neque alium quendam contractum, cum in alienis rebus contra domini voluntatem aliquid fieri vel pacisci secta temporum meorum non patitur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
CJ.2.4.0. De transactionibus.
CJ.2.4.1: Imperator Antoninus
Neque pactio neque transactio cum quibusdam ex curatoribus sive tutoribus facta auxilio ceteris est in his, quae separatim communiterve gesserunt vel gerere debuerunt. cum igitur tres curatores habueris et cum duobus ex his transegeris, tertium convenire non prohiberis. * ant. a. celerio. * <a 211 d. k. mai. gentiano et basso conss.>
CJ.2.4.2: Imperator Antoninus
Cum te proponas cum sorore tua de hereditate transegisse et idpropter certam pecuniam te ei debere cavisse, etsi nulla fuisset quaestio hereditatis, tamen propter timorem litis transactione interposita pecunia recte cauta intellegitur. ex qua causa si fisco solvisses, repetere non posses: si non solvisses, iure convenireris. * ant. a. lutatiae. * <a 213 pp. iii id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.2.4.3: Imperator Alexander Severus
Age cum geminiano, quod pater eius curator tibi datus negotia tua gesserit, et si apud iudicem negabit se actione teneri, quoniam transactio et aquiliana stipulatio interposita est, iudex contemplatione iudicii quod est bonae fidei quaeret, de quanta pecunia nominatim transactum sit: et si apparuerit de minore transactum, quantam pecuniam reliquam ex administratione curae deberi probatum fuerit, solvere eum iubebit, quod non in stipulationem aquilianam obligationis curae tantum deductum est, quanti erat quantitas pecuniae quae debebatur. * alex. a. tulliae. * <a 223 d. prid. id. aug. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.2.4.4: Imperator Alexander Severus
Actione administratae curae ab eo, qui legitimae aetatis annos complevit, in aquilianam stipulationem deducta et per acceptilationem extincta nullam aliam superesse nisi de dolo intra concessa tempora non ambigitur, nisi specialiter etiam de dolo transactum est. * alex. a. numidio. * <a 226 pp. ii non. mart. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.2.4.5: Imperator Alexander Severus
Cum te transegisse cum herede quondam tutoris tui profitearis, si id post legitimam aetatem fecisti, frustra desideras, ut a placitis recedatur. licet enim, ut proponis, nullum instrumentum intercesserit, tamen si de fide contractus confessione tua constet, scriptura, quae probationem rei gestae solet continere, necessaria non est. * alex. a. evocato. * <a 227 pp. k. mart. albino et aemiliano conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
