Latin
Book 2, lines 2.1.168-2.1.180
Justinian, Codex 2.1.168-180
Not analysed yet
CJ. 2. 4. 6pr. : Imperator Alexander Severus
Cum mota inofficiosi querella matrem vestram cum diversa parte transegisse ita, ut partem bonorum susciperet et a lite discederet, proponatis, instaurari quidem semel omissam querellam per vos, qui matri heredis extitistis, iuris ratio non sinit. *alex. a. pomponiis. *<a 230 pp. viii id. ian. agricola et clemente conss. >
CJ. 2. 4. 6. 1: Imperator Alexander Severus
Verum si fides placitis praestita non est, in id quod interest diversam partem recte convenietis: aut enim, si stipulatio conventioni subdita est, ex stipulatu actio competit, aut, si omissa verborum obligatio est, utilis actio, quae praescriptis verbis rem gestam demonstrat, danda est. <a 230 pp. viii id. ian. agricola et clemente conss. >
CJ. 2. 4. 7: Imperator Gordianus
Transactionis placitum ab eo interpositum, cui causae actionem, non decisionem litis mandasti, nihil petitioni tuae derogavit. *gord. a. licinio timotheo evocato. *<a 238 pp. x k. ian. pio et pontiano conss. >
CJ. 2. 4. 8: Imperator Gordianus
De alimentis praeteritis si quaestio defertur, transigi potest, de futuris autem sine praetore seu praeside interposita transactio nulla auctoritate iuris censetur. *gord. a. iunio mil. *<a 239 pp. Xiiii k. Ian. Gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 2. 4. 9: Imperator Gordianus
Si super possessione, quae tibi quaesita est, cum quaestionem patereris a fratre uxoris tuae, pactum conventum et stipulatio inter vos, ut adlegas, interposita est, ut, si intra diem certum idem adversarius tuus decem aureos tibi numerasset ,possessione ei cederes, vel, si eam inferre quantitatem non curasset, ulterius quaestionem non patereris, et is qui ita spopondit promisso satis non fecit, consequens est te ad quem res pertinet vim ab eo pati non debere: cuius rei gratia vir clarissimus praeses provinciae interpellatus vim prohibebit, praecipue cum, etiamsi in rem diversae parti actio competeret, huiusmodi pactione propter utilem exceptionem posset submoveri. *gord. a. agrippino. *<a 241 pp. vi id. april. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 2. 4. 10: Imperator Philippus
Fratris tui filiis de paterna successione ac statu etiam nunc contra fidem sanguinis itemque placitorum quaestionem inferre parum probe postulas. nullus etenim erit litium finis, si a transactionibus bona fide interpositis coeperit facile discedi. *philipp. a. apollophaniae. *<a 244 pp. prid. k. april. peregrino et aemiliano conss. >
CJ. 2. 4. 11: Imperatores valer. ,gallien.