# Codex 2.1.252-268

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.252-2.1.268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.252

CJ.2.4.41.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Eos etiam huius legis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes salutem principum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum. <a 395 d. v id. oct. constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.2.4.42: Imperatores Leo, Anthemius
Si ex falsis instrumentis transactiones vel pactiones initae fuerint, quamvis iusiurandum his interpositum sit, etiam civiliter falso revelato eas retractari praecipimus: ita demum ut, si de plurimis causis vel capitulis eaedem pactiones initae fuerint, illa tantummodo causa vel pars retractetur, quae ex falso instrumento composita convicta fuerit, aliis capitulis firmis manentibus: nisi forte etiam de eo, quod falsum dicitur, controversia orta decisa sopiatur. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>
CJ.2.4.43: Imperator Anastasius
Iubemus in omnibus litigiis iam motis et pendentibus seu postea super servili vel adscripticia condicione movendis transactiones celebrandas vel iam celebratas , si non alio iuri cognito modo eas vacillare contigerit, vires suas obtinere nec ob hoc videri tenorem earum titubare, quod pro condicione servili vel adscripticia confectae sint. * anastas. a. thomae pp. illyrici. * <a 500 d. xv k. dec. patricio et hypatio conss.>
CJ.2.5.0. De calculi errore.
CJ.2.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Errorem calculi, sive ex uno contractu sive ex pluribus emerserit, veritati non adferre praeiudicium saepe constitutum est: unde rationes etiam saepe computatas denuo retractari posse, si res iudicatae non sunt vel transactio non intervenit , explorati iuris et. sed et si per errorem calculi velut debitam quantitatem, cum esset indebita, promisisti, condictio liberationis tibi competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio quarto. * <a 293 d. vi k. mart. aa. conss.>
CJ.2.5.2
CJ.2.6.0. De postulando.
CJ.2.6.1: Imperator Antoninus
Cum a praefecto aegypti perpetuo causas agere prohibitus non appellaveris, placitis obtempera. * ant. a. artemidoro. * <a 216 pp. iii. k. aug. sabino ii et anullino conss.>
CJ.2.6.2: Imperator Alexander Severus
Nec ceterorum liberti, nedum mei quidem, si ita sunt litteris eruditi, ut patrocinia desiderantibus praestare possint, prohibentur hoc facere. * alex. a. polydoro. * <a 224 pp. non mart. iuliano et crispino conss.>
CJ.2.6.3: Imperator Gordianus
Si sub specie honorarii, quod advocato usque ad certum modum deberi potuisset, eam quantitatem, quam desiderio complecteris, te daturum cavisti et, quasi mutuam pecuniam accepisses, eam te redditurum promisisti nec temporis spatio gesto negotio consensum ac fidem accommodasti, competenti exceptione non numeratae pecuniae tutus es et ex hac causa cautionem interpositam usitato more potes condicere. * gord. a. flaviano. * <a 240 pp. v id. iun. sabino ii et venusto conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
