Latin
Book 2, lines 2.1.269-2.1.284
Justinian, Codex 2.1.269-284
Not analysed yet
CJ. 2. 6. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Velamento absentiae patroni causae rursum ad finitas quaestiones redire quis frustra conatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodotiano. *<a 294 s. iiii k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 2. 6. 5: Imperator Constantinus
Si qui advocatorum existimationi suae immensa atque illicita compendia praetulisse sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis quae tuenda susceperint emolumentum sibi certae partis cum gravi damno litigatoris et depraedatione poscentes fuerint inventi, placuit, ut omnes, qui in huiusmodi scaevitate permanserint, ab hac professione penitus arceantur. *constant. a. helladio. *<a 325 d. iii k. april. paulino et iuliano conss. >
CJ. 2. 6. 6pr. : Imperatores Valentinianus, Valens
Quisquis vult esse causidicus, non idem in eodem negotio sit advocatus et iudex, quoniam aliquem inter arbitros et patronos oportet esse delectum. *valentin. et valens aa. ad olybrium pu. *<a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss. >
CJ. 2. 6. 6. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Ante omnia autem universi advocati ita praebeant patrocinia iurgantibus, ut non ultra, quam litium poscit utilitas, in licentiam conviciandi et maledicendi temeritatem prorumpant: agant, quod causa desiderat: temperent ab iniuria. nam si quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum, opinionis suae imminutione quatietur. nec enim coniventia commodanda est, ut quisquam negotio derelicto in adversarii sui contumeliam aut palam pergat aut subdole. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss. >
CJ. 2. 6. 6. 2: Imperatores Valentinianus, Valens
Praeterea nullum cum eo litigatore contractum, quem in propria recepit fide, ineat advocatus, nullam conferat pactionem. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss. >
CJ. 2. 6. 6. 3: Imperatores Valentinianus, Valens
Nemo ex his, quos licebit accipere vel decebit, aspernanter habeat, quod sibi semel officii gratia libero arbitrio obtulerit litigator. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss. >
CJ. 2. 6. 6. 4: Imperatores Valentinianus, Valens
Nemo ex industria protrahat iurgium. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss. >
CJ. 2. 6. 6. 5: Imperatores Valentinianus, Valens
Apud urbem autem romam etiam honoratis, qui hoc putaverint eligendum, eo usque liceat orare, quousque maluerint, videlicet ut non ad turpe compendium stipemque deformem haec adripiatur occasio, sed laudis per eam augmenta quaerantur. nam si lucro pecuniaque capiantur, veluti abiecti atque degeneres inter vilissimos numerabuntur. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss. >