# Codex 2.1.285-296

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.285-2.1.296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.285

CJ.2.6.6.6: Imperatores Valentinianus, Valens
Quisquis igitur ex his, quos agere permisimus, vult esse causidicus, eam solam , quam sumit tempore agendi, sibi sciat esse personam, quousque causidicus est, nec putet quisquam honori suo aliquid esse detractum, cum ipse necessitatem elegerit standi et ipse contempserit ius sedendi. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss.>
CJ.2.6.7pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
Providendum est, ne hi, quos in foro aut meritum nobilissimos fecerit aut vetustas, in una parte consistant, aliam a rudibus atque tironibus necesse sit sustineri. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad olybrium pu. * <a 370 d. k. mart. treviris valentiniano et valente iii aa. conss.>
CJ.2.6.7.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Atque ideo si in uno auditorio duo tantum prae ceteris fuerint vel plures, quorum fama sit hilarior, in iudicantis officio sit, ut par causidicorum distributio fiat et exaequetur partibus auxilium singulorum et aequa divisio procedat. <a 370 d. k. mart. treviris valentiniano et valente iii aa. conss.>
CJ.2.6.7.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quis vero monitus a iudice ea excusatione, quae nequeat comprobari, cuicumque parti patrocinium denegaverit, careat foro, sciat etiam numquam sibi ad agendum copiam posse restitui. <a 370 d. k. mart. treviris valentiniano et valente iii aa. conss.>
CJ.2.6.7.3: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse cum pluribus et adversario suo tali fraude subtraxisse paris defensionis copiam, ostendet procul dubio iniquam a se litem foveri et auctoritatem iudicis a se lusam experietur. <a 370 d. k. mart. treviris valentiniano et valente iii aa. conss.>
CJ.2.6.8: Imperatores Leo, Anthemius
Nemo vel in foro magnitudinis tuae vel in provinciali iudicio vel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit imbutus mysteriis. sin autem aliquid quoquo modo vel quadam machinatione factum vel attemptatum fuerit, officium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri iacturam pro condemnatione sustineat, idem vero, quicumque ausus fuerit contra providum nostrae serenitatis decretum officium advocationis per subreptionem adripere et prohibitum patrocinium praestiterit, advocationis officio remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit: scituris etiam provinciarum rectoribus, quod is, sub cuius administratione aliquid huiu smodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem et poenam exilii per quinquennium sustinebit. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d. prid. k. april. constantinopoli anthemio a. ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
