Latin
Book 2, lines 2.1.297-2.1.309
Justinian, Codex 2.1.297-309
Not analysed yet
CJ. 2. 7. 0. De advocatis diversorum iudiciorum.
CJ. 2. 7. 1: Imperator Antoninus
Si patronum causae praevaricatum putas et impleveris accusationem, non deerit adversus eum pro temeritate commissi sententia, atque ita de principali causa denuo quaeretur. quod si non docueris praevaricatum, et calumnia notaberis et rebus iudicatis, a quibus non est provocatum, stabitur. *ant. a. doloni. *<a 213 pp. iii k. oct. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 2. 7. 2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Qui necessario patriae suae debent municipio functiones, eos decurionibus adgregatos nolumus evagari, permittentes tamen, ut in negotiis causidicorum fungantur officiis et in civitatibus propriis subeant munia curiarum, ita tamen, ut non contra rem publicam civitatis, in qua honorem hunc consecuti sunt, eis adesse permittatur. *valens grat. et valentin. aaa. ad antonium pp. *<a 378 d. xv k. sept. ravennae valente vi et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 2. 7. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Ne quis ex corpore togatorum, minime curialibus nexibus illigatus, provinciales suscipiat functiones, scilicet ut et ambientibus claudatur ingressus et invitis necessitas auferatur. *arcad. et honor. aa. ad africanum pu. *<a 396 d. iii non. aug. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 2. 7. 4: Imperatores Honorius, Theodosius
Fori tui culminis et universorum iudiciorum advocati quidquid ex huiuscemodi professione vel ipsius occasione quaesierint vel quaesierunt, id post patris obitum praecipuum veluti peculium castrense ad exemplum militum proprio dominio valeant vindicare. *honor. et theodos. aa. eustathio pp. *<a 422 d. x. k. april. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 2. 7. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quidquid animi largitate et munificentia praestitimus principali togatis per orientem eminentissimae praefecturae reverentia studiorum, id sibi praesenti sanctione praestitum esse cognoscant patroni causarum illustris urbicariae praefecturae. *theodos. et valentin. aa. cyro pu. *<a 426 d. vii k. ian. constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 2. 7. 6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sancimus, ut advocatis, qui apud tuam magnificentiam causas acturi sunt, a nullo iudice, nec ab ipsa eminentissima praefectura, sollicitudo ulla penitus iniungatur: sed nec advocatis provinciarum vel spectabilium iudicum quisquis existimet aliquid iniungendum. nulla igitur togatis inspectio, nulla ingeratur peraequatio, nulla operis instructio, nulla discussio, nullum ratiocinium imponatur, nullum denique aliud eis mandetur praeter arbitrium in eodem dumtaxat loco ubi advocationis exercetur officium: quinquaginta librarum auri poena officio feriendo, quod legis istius regulas temerare temptaverit. *theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. *<a 439 d. xiii k. mai. constantinopoli theodosio a. xvii et fes to conss. >