Latin
Book 2, lines 2.1.370-2.1.381
Justinian, Codex 2.1.370-381
Not analysed yet
CJ. 2. 7. 23. 3: Imperator Anastasius
Et si quis per sententiam sublimitatis tuae monitus super agnito debito vel agnita causa, quae ingeritur ei, confessionem exponere paratus sit, eam non arbitro delegato, sed tunc temporis fisci patronis vel alterutri eorum, si alter adesse non possit, pro more tamen solito sub actorum testificatione intimari. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss. >
CJ. 2. 7. 23. 4: Imperator Anastasius
Quotiensque de nuptiis quis sine dotalibus instrumentis mutuo contrahendi matrimonium animo celebratis super adfectu suo, liberis ex huiusmodi coniugio iam extantibus vel necdum procreatis, legitimis adlegationibus uti maluerit, eas apud eosdem pro tempore fisci patronos vel alterutrum, ut dictum est, eorum gestis intervenientibus commendari, ita videlicet, ut iuri cognitae adlegationes absentibus personis, si quae competunt, serventur intactae. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss. >
CJ. 2. 7. 23. 5: Imperator Anastasius
His insuper, quicumque apud viros gloriosos pro tempore consules mancipia sua libertate donare voluerint, antelatos fisci patronos ad easdem libertates peragendas propriam advocationis vocem accommodare <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss. >
CJ. 2. 7. 23. 6: Imperator Anastasius
Aliis nihilo minus privilegiis, quae iam pridem memoratis vel fisci patronis vel adhuc advocationis pro tempore peragentibus officium togatis diversis modis indulta sunt, ex hac etiam sanctione nostra in sua stabilitate duraturis. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss. >
CJ. 2. 7. 24pr. : Imperator Anastasius
Petitiones virorum disertissimorum fori praesidalis secundae syriae provinciae advocatorum cum competenti moderatione censuimus admittendas et iubemus pro tempore primatem eorum per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi hocque transacto professionem advocationis deponere: consortio videlicet eorundem advocatorum ad triginta tantummodo viros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de advocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec triginta virorum numerum advocatorum excedere consortium contingat. *anastas. a. sergio pp. *<a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss. >
CJ. 2. 7. 24. 1: Imperator Anastasius
Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et servis ad se pertinentibus advocationis fungi officio. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss. >