Latin
Book 2, lines 2.1.396-2.1.406
Justinian, Codex 2.1.396-406
Not analysed yet
CJ. 2. 7. 25. 2: Imperator Justinus
Ad haec altiore beneficio codicillos, quibus illustris honoratur dignitas, consequantur, quos unius solum nomine eisdem viris facundissimis daturos nos pollicemur profuturos scilicet alteri eorum altero concedente, seu qui ex provinciis suis vel ex amicis voluerint, in provinciis tamen degentibus. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss. >
CJ. 2. 7. 25. 3: Imperator Justinus
Licentiam eis praeterea facimus binos homines annis singulis itidem offerendi nostram adoraturos purpuram, statutis inserendos praesentalibus domesticis, unum equitum, alterum scholae peditum, in vacantem eorum locum qui defuncti sunt, nullo, dum supererant, de militia venumdanda pacto cum eis interposito, quorum eiusmodi conventiones intersunt, ita tamen, ut idem viri facundissimi, cum offerendos eosdem crediderint homines, bina solidorum pro singulis millia nihilque amplius noverint dependenda viris magnificis comitibus dicatissimorum domesticorum ,id est equitum quidem pro eo, qui inter equites meriturus est, peditum autem pro eo, qui inter pedites inserendus est: solitis videlicet statim stipendiis nec non ceteris solaciis isdem tironibus deputandis sine quolibet alio dispendio. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss. >
CJ. 2. 7. 25. 4: Imperator Justinus
Aliis etiam privilegiis potiantur, quae diversis temporibus consecuti sunt sive per augustos apices seu dispositiones et sententias amplissimae tuae sedis. nam qui novis digni iudicati sunt, ii multo magis in anterioribus quoque sunt adiuvandi. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss. >
CJ. 2. 7. 26pr. : Imperator Justinus
Per hanc legem decernimus, ne, antequam in octuaginta tantum virorum numerum fori tui culminis togatorum collegium deductum fuerit, adspirare quis qualibet arte concedatur aut possit, nisi vel eorum filii, qui triginta priorum obtinent numerum, facundiae studiis eruditi, gratis videlicet et sine ullo suffragio, aut fortasse exteri non ultra duos per annos singulos, facundia et ipsi conspicui taxati fuerint: nullo deinceps, postquam in octuaginta virorum numerum redacti fuerint, superare qualibet rursus ambitione vel astutia quantitatem ausuro. *iustinus a. theodoto pu. *<a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss. >
CJ. 2. 7. 26. 1: Imperator Justinus
Interdicenda quoque cunctis licentia praevertendi progressus seriem, quam ipsius temporis ordo suppeditat, et ut in mercatorum contractibus loca permutandi et adhuc tirones iam interesse veteribus. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss. >
CJ. 2. 7. 26. 2: Imperator Justinus