# Codex 2.1.418-431

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.418-2.1.431. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.418

CJ.2.7.29pr.: Imperator Justinianus
De constitutione divinae recordationis iustini patris nostri super togatis amplissimae tuae sedis prolata illyriciani advocati postulaverunt a nobis eis clarum fieri, si locum etiam circa eos possit habere, sive cum commeatu sive sine commeatu iudicio eiusdem sublimitatis afuerint. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 534 >
CJ.2.7.29.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque talem legem generaliter in persona eorum tenere, ut, si quis sine commeatu ultra continuum biennium afuerit vel cum commeatu ultra quinquennium , de matricula penitus aboleatur: nulla licentia ei danda gradum suum vindicare nec iterum viris disertissimis togatis eiusdem sedis adsistere. perfruantur igitur advocati eiusdem sublimitatis hac nostra generali sanctione. <a 531 - 534 >
CJ.2.8.0. De advocatis fisci.
CJ.2.8.1: Imperator Antoninus
Cum te fisci causam agitasse proponas, quamvis te salarium percepisse neges, tamen placitis adquiesce. eos enim, qui causam fisci egissent, prohibitum est adversus fiscum patrocinium praestare. * ant. a. claudio. * <a 213 pp. xiii k. ian. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.2.8.2: Imperatores valer., gallien.
Potes auctoribus nobis adversus fiscum quoque patrocinium exhibere privatis, dum eam scilicet causam, quam tu, cum fisci advocatus fueras, forte tractasti, suscipere declines. * valer. et gallien. aa. frequenti. * <a 254 pp. vi k. mart. valeriano ii et gallieno aa. conss.>
CJ.2.8.3: Imperator Constantinus
Fisci advocatus poenam metuens caveat, ne fiscalia commoda occultet neve nullo negotio existente fisci nomine privatis audeat calumnias commovere. * const. a. aeliano procons. africae. * <a 313 d. vi id. nov. treviris constantino a. iii et licinio c. iii conss.>
CJ.2.8.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Rationales privatae rei causis vel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci advocato suscipiant. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad ammianum com. rer. p * <a 383 pp. xvii k. ian. merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.2.9.0. De errore advocatorum vel libellos seu preces concipientium.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
