Latin
Book 2, lines 2.1.42-2.1.72
Justinian, Codex 2.1.42-72
Not analysed yet
CJ. 2. 42. 0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.
CJ. 2. 43. 0. Si saepius in integrum restitutio postuletur.
CJ. 2. 44. 0. De his qui veniam aetatis impetraverunt.
CJ. 2. 45. 0. Si maior factus ratum habuerit.
CJ. 2. 46. 0. Ubi et apud quem cognitio restitutionis agitanda sit.
CJ. 2. 47. 0. De reputationibus, quae fiunt in iudicio in integrum restitutionis.
CJ. 2. 48. 0. Etiam per procuratorem causam in integrum restitutionis agi posse.
CJ. 2. 49. 0. In integrum restitutione postulata ne quid novi fiat.
CJ. 2. 50. 0. De restitutione militum et eorum qui rei publicae causa afuerunt.
CJ. 2. 51. 0. De uxoribus militum vel eorum qui rei publicae causa absunt.
CJ. 2. 52. 0. De temporibus in integrum restitutionis tam minorum aliarumque personarum, quae restitui possunt, quam heredum eorum.
CJ. 2. 53. 0. Quibus ex causis maiores in integrum restituuntur.
CJ. 2. 54. 0. De alienatione iudicii mutandi causa facta.
CJ. 2. 55. 0. De receptis.
CJ. 2. 56. 0. De satisdando.
CJ. 2. 57. 0. De formulis et impetratione actionum sublatis.
CJ. 2. 58. 0. De iureiurando propter calumniam dando.
CJ. 2. 1. 0. De edendo.
CJ. 2. 1. 1: Imperator Antoninus
Ipse dispice, quemadmodum pecuniam, quam deposuisse te dicis, deberi tibi probes. nam quod desideras, ut rationes suas adversaria tua exhibeat, id ex causa ad iudicis officium pertinere solet. *ant. a. manilio. *<a155 pp. iiii k. oct. sabiniano ii et severo conss. >
CJ. 2. 1. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Is, apud quem res agitur, acta publica tam criminalia quam civilia exhiberi inspicienda ad investigandam veritatis fidem iubebit. *sev. et ant. aa. fausto. *<a 194 pp. non. iul. severo a. et albino conss. >
CJ. 2. 1. 3: Imperatores Severus, Antoninus
Edita actio speciem futurae litis demonstrat, quam emendari vel mutari licet, prout edicti perpetui monet auctoritas vel ius reddentis decernit aequitas. *sev. et ant. aa. valenti. *<a 202 d. iii k. sept. severo iii et antonino aa. conss. >
CJ. 2. 1. 4: Imperator Antoninus
Qui accusare volunt, probationes habere debent, cum neque iuris neque aequitatis ratio permittat, ut alienorum instrumentorum inspiciendorum potestas fieri debeat. actore enim non probante qui convenitur, etsi nihil ipse praestarit, obtineat. *ant. a. epaphrodito. *<a 212 pp. v id. mart. duobus aspris conss. >
CJ. 2. 1. 5: Imperator Alexander Severus
Non est novum eum a quo petitur pecunia implorare rationes creditoris, ut fides constare possit. *alex. a. valentinianae. *<a 223 pp. vii id. mart. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 2. 1. 6: Imperator Alexander Severus
Iustum est desiderium eius a quo petitur, licet nomine publico, ut rationibus publicis exhibitis constet, quantum sub nomine suo solutum sit. *alex. a. uriano. *<a 223 pp. xvi k. dec. maximo ii et aeliano conss. >