Latin
Book 2, lines 2.1.519-2.1.532
Justinian, Codex 2.1.519-532
Not analysed yet
CJ. 2. 12. 13: Imperator Gordianus
Ita demum super lite persequenda, quam tibi mater mandavit, actionem intendere potes, si, cum primo litem contestareris, non est tibi eo nomine opposita praescriptio militiae: quod nec, cum appellatio agitur, tibi obici poterit. nam si integra res est, ratio perpetui edicti acceptam tibi non permittit alieno nomine actionem intendere. *gord. a. viciano mil. *<a 239 iii id. ian. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 2. 12. 14: Imperator Gordianus
Non hoc minus sententia adversus te lata iuris substiti, quod adversaria tua minor viginti quinque annis constituta causam suam marito sine curatore agendam mandavit. minoribus etenim aetas in damnis subvenire, non in rebus prospere gestis obesse consuevit. *gord. a. sabiniano. *<a 241 pp. iii non. oct. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 2. 12. 15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Litem te redemisse contra bonos mores precibus manifeste professus es, cum procurationem quidem suscipere (quod officium gratuitum esse debet) non sit res illicita, huiusmodi autem officia non sine reprehensione suscipiantur. *diocl. et maxim. aa. et cc. cornificio. *<a 293 pp. iii non. april. aa. conss. >
CJ. 2. 12. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Procuratorem vel actorem praedii, si non specialiter distrahendi mandatum accepit, ius rerum dominii vendendi non habere certum ac manifestum est. unde si non ex voluntate domini vendentibus his fundum comparasti, pervides improbum tuum desiderium esse dominium ex huiusmodi emptione tibi concedi desiderantis. *diocl. et maxim. aa. et cc. paconiae. *<a 293 s. non. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 2. 12. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Invitus procurationem suscipere nemo cogitur nec eandem ultra, nisi provocationis causa, extendere. sed nec defensionem absentis subire compellitur, cum fidem susceptam implere sufficiat. *diocl. et maxim. aa. et cc. mardonio. *<a 293 pp. non. iun. philippopoli diocletiano v et maximiano iiii aa. conss. >
CJ. 2. 12. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Alienam suscipere defensionem virile officium est et ultra sexum muliebrem esse constat. filio itaque tuo, si pupillus est, tutorem pete. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiae. *<a 294 s. xii k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 2. 12. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pretium, quod actoribus alienis fundum vel servum citra mandatum tibi distrahentibus dedisti et neque praecessisse neque secuta contractum domini declaretur voluntas, in rem autem eius id pretium cessisse provinciae praeses causa cognita perspexerit, hoc tibi restitui iubebit. *diocl. et maxim. aa. et cc. firmo. *<a 294 s. prid. id. mart. cc. conss. >