# Codex 2.1.533-546

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.533-2.1.546. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.533

CJ.2.12.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nihil arbitramur interesse, utrum ab initio an coepta iam lite negotium ad personam procuratoris transitum fecerit. * diocl. et maxim. aa. et cc. ad verinum praes. syriae. * <a 294 d. x k. oct. demesso cc. conss.>
CJ.2.12.21pr.: Imperator Constantinus
Maritus citra mandatum in rebus uxoris cum sollemni satisdatione et alia observatione intercedendi habeat liberam facultatem, ne feminae persequendae litis obtentu in contumeliam matronalis pudoris inreverentur inruant nec conventibus virorum vel iudiciis interesse cogantur. * const. a. ad concilium prov. africae. * <a 315 pp. iiii id. mart. hadrumeto constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
CJ.2.12.21.1: Imperator Constantinus
Sin autem mandatum susceperit, licet maritus sit, id solum exsequi debet, quod procuratio emissa praescripserit. <a 315 pp. iiii id. mart. hadrumeto constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
CJ.2.12.22: Imperator Constantinus
Procuratoribus institutis et post contestatam litem dominis effectis ii qui mandaverant non habeant facultatem negotia persequendi, nisi capitales inimicitiae vel morbus vel alia necessaria causa intercesserit: tunc enim etiam invitis his transferri lis potest. * const. a. ad bassum pu. * <a 319 d. xiii k. iul. constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.2.12.23: Imperator Julianus
Nulla dubitatio est post causam in iudicio agitatam utpote dominum litis procuratorem effectum etiam post excessum eius, qui agendam vel defendendam litem mandaverat, posse inchoatam causam iurgiumque finire, quippe cum et procuratorem posse eum instituere veteres iuris voluerunt conditores. * iul. a. secundo pp. * <a 363 lecta apud acta prid. non. febr. iuliano a. iiii et sallustio conss.>
CJ.2.12.24: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Licet in principio quaestionis persona debet inquiri procuratoris, an ad agendum negotium mandatum a domino litis habeat, tamen si falsus procurator inveniatur, nec dici controversiae solent nec potest esse iudicium. * grat. valentin. et theodos. aaa. pancratio pu. * <a 382 d. prid. non. april. constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.2.12.25: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quicumque praetorianae vel urbanae praefecturae sublimissimae fastigium vel magisterium militare vel consistorianae comitivae insignia meruerit dignitatis vel proconsulare ius dixerit aut vicarii fuerit administratione subfultus, si quid ab eo vel infertur iurgium vel refertur, procuratoris personam in negotii sui iura substituat. quod si quis sanctionis huius statuta transgressus iudiciis sese iurgaturus ingesserit, careat eius litis sorte, cuius non per procuratorem expectavit eventum. iudex nihilo minus, qui contra fecerit, noverit a se viginti libras auri, ab officio quoque suo tantundem ponderis exigendum. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d. xviii k. oct. arcadio a. ii et rufino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
