Latin
Book 2, lines 2.1.559-2.1.575
Justinian, Codex 2.1.559-575
Not analysed yet
CJ. 2. 14. 1pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Animadvertimus plurimos iniustarum desperatione causarum potentium titulos et clarissimae privilegia dignitatis his, a quibus in ius vocantur, opponere. *arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons. >
CJ. 2. 14. 1. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Ac ne in fraudem legum adversiorumque terrorem his nominibus abutantur et titulis, qui huiusmodi dolo scientes conivent, adficiendi sunt publicae sententiae nota. <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons. >
CJ. 2. 14. 1. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Quod si nullum in hac parte consensum praebuerint, ut libelli aut tituli eorum nominibus aedibus adfigantur alienis, eatenus in eos qui fecerint vindicetur, ut adfecti plumbo perpetuis metallorum suppliciis deputentur. <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons. >
CJ. 2. 14. 1. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Quisquis igitur lite pulsatus, cum ipse et rei sit possessor et iuris et titulum illatae sollemniter pulsationis exceperit, contradictoriis libellis aut titulis alterius nomen crediderit ingerendum, eius possessionis aut causae, quam sub hac fraude aut retinere aut evitare temptaverit, amissione multetur nec repetendae actionis, etiam si ei probabilis negotii merita suffragantur, habeat facultatem. <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons. >
CJ. 2. 14. 1. 4: Imperatores Arcadius, Honorius
Eos sane, qui se sponte alienis litibus inseri patiuntur, cum his neque proprietas neque possessio competat, veluti famae suae prodigos et calumniarum redemptores notari oportebit. <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons. >
CJ. 2. 15. 0. Ut nemo privatus titulos praediis suis vel alienis imponat vel vela regalia suspendat.
CJ. 2. 15. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Regiae maiestatis est, ut nostrae tantum domus et patrimonia titulorum inscriptione legantur. omnes igitur intellegant publico iuri esse deputandum id, cui nomen dominicum praescribitur. *honor. et theodos. aa. flaviano pp. *<a 408 d. iii k. dec. ravennae basso et philippo conss. >
CJ. 2. 15. 2pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ne quis vela regia suspendere vel titulum audeat sine praeceptione iudicis competentis rebus alienis imponere, quas quocumque modo qualiscumque persona possideat, licet non dominus, licet iniustus possessor ac temerarius invasor qui possidet doceatur. *theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. *<a 439 d. xv k. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 2. 15. 2. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eum autem, qui hoc facere ausus fuerit, si plebeius est, ultimo subdi supplicio, si clarissimus vel curialis vel miles vel clericus, proscribendum deportandumque non solum civitate romana, sed etiam libertate privari censemus, exsecutoresque huius legis omnes iudices esse oportere. <a 439 d. xv k. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >