# Codex 2.1.592-607

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.592-2.1.607. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.592

CJ.2.18.0. De negotiis gestis.
CJ.2.18.1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum tutores filiorum tuorem suspectos faceres eisdemque tutores seu curatores peteres, munere pietatis fungebaris: quae causa non admittit negotiorum gestorum actionem, ut sumptus, quos in ea lite fecisti, repetere possis, cum etiam, si quis pro adfectione eos petere potest. * sev. et ant. aa. sopatrae. * <a 196 pp. iii non. oct. dextro et prisco conss.>
CJ.2.18.2: Imperatores Severus, Antoninus
Contra impuberes quoque, si negotia eorum urguentibus necessitatis rationibus utiliter gerantur, in quantum locupletiores facti sunt, dandam actionem ex utilitate ipsorum receptum est. quae tibi quoque iure decernetur, quod sumptus in pupillum, quem romae tutorum petendorum gratia duxisti, fecisse te adlegas, si non matertera eiusdem se facere paratam propriis impendiis ostenderit. * sev. et ant. aa. rufinae. * <a 197 pp. xv k. febr. laterano et rufino conss.>
CJ.2.18.3: Imperatores Severus, Antoninus
Sive pro fratre coherede pecuniam solvisti, negotiorum gestorum actione experiri potes, sive pignoris liberandi gratia debitum universum solvere coactus es, actionem eandem habebis vel iudicio familiae herciscundae, si non est inter vos redditum, eam quantitatem adsequeris. * sev. et ant. aa. hadriano. * <a 199 pp. viii k. febr. anullino et frontone conss.>
CJ.2.18.4: Imperatores Severus, Antoninus
Qui pupillae negotia tutoris mandato suscepit, pro tutore negotia non videtur gessisse, sed negotiorum gestorum actione pupillae tenebitur. * sev. et ant. aa. claudio. * <a 201 pp. iii non. dec. fabiano et muciano conss.>
CJ.2.18.5: Imperatores Severus, Antoninus
Officio nec minus obsequio liberti functus negotiorum gestorum actionem contra patroni filias pupillas habere non potes. * sev. et ant. aa. trophimo . * <a 203 pp. xiii k. iul. geta et plautiano conss.>
CJ.2.18.6: Imperatores Severus, Antoninus
Curatorem tibi quidem patris testamento datum dicis: quod non potest videri iure factum. quod si, ut proponis, administrationi se miscuit, negotiorum gestorum actio tam adversus eum quam contra heredes eius tibi competit. * sev. et ant. aa. gallo. * <a 207 pp. apro et maximo conss.>
CJ.2.18.7: Imperator Antoninus
Si ab eo, qui negotia tua gessit, heres ex duabus unciis institutus es, etiamsi adeas hereditatem, in reliquis decem unciis adversus coheredem competit tibi petitio, si quam adversus defunctum habuisti actionem. * ant. a. euphratae. * <a 216 pp. vi id. mart. romae sabino ii et anullino conss.>
CJ.2.18.8: Imperator Antoninus

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
