# Codex 2.1.621-636

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.621-2.1.636. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.621

CJ.2.18.15: Imperator Gordianus
Si paterna adfectu privignas tuas aluisti seu mercedes pro his aliquas magistris expendisti, eius erogationis tibi nulla repetitio est. quod si ut repetiturus ea, quae in sumptum misisti, aliquid erogasti, negotiorum tibi gestorum intendenda actio est. * gord. a. muciano. * <a 239 pp. vi id. iul. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.2.18.16: Imperatores gallus, volus.
Si negotium sororis tuae gerens pro ea tributa solvisti, vel mandante ea vel rogante id fecisti, negotiorum gestorum actione vel mandati id, quod solvisse te constiterit, recipere poteris. * gallus et volus. aa. eutychiano. * <a 252 pp. xi k. mai. gallo et volusiano conss.>
CJ.2.18.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Curatoris etiam successores negotiorum gestorum utili conventos actione tam dolum quam latam culpam praestare debere nec ad eos officium administrationis transire ideoque nullam alienandi eos res adultae potestatem habere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudiae. * <a 293 d. xiii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.2.18.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ob negotium alienum gestum sumptuum factorum usuras praestari fides bona suasit: quo iure contra eos etiam, quorum te necessitate compulsum negotium gessisse proponis, per iudicium negotiorum gestorum uteris. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 293 d. viiii k. ian. aa. conss.>
CJ.2.18.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ab uno herede pro solido re veluti communi venumdata de pretio coheres venditoris negotiorum gestorum ratam faciens venditionem agere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.2.18.20pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutori vel curatori similis non habetur, qui citra mandatum negotium alienum sponte gerit, quippe superioribus quidem muneris necessitas administrationis finem , huic autem propria voluntas facit ac satis abunde sufficit, si cui vel in paucis amici labore consulatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. octaviae. * <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.2.18.20.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Secundum quae super his quidem, quae nec tutor nec curator constitutus ultro quis administravit, cum non tantum dolum et latam culpam, sed et levem praestare necesse habeat, a te conveniri potest et ea, quae tibi ab eo deberi patuerit, cum usuris compelletur reddere. <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.2.18.20.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De ceteris vero, quae ab aliis tui constituta iuris detenta exacta non sunt, ab hoc, qui nec agendi quidem propter exceptionis obstaculum facultatem habere potuit, exigi non potest: et idcirco adversus eos, quos res tuas tenere dicis, detorquere tuas petitiones debes. <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
