# Codex 2.1.704-719

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.704-2.1.719. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.704

CJ.2.21.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ante impletum etiam quintum et vicesimum annum de his, in quibus se minores captos existimant, posse in integrum restitutionem implorare certissimi iuris est. <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.2.21.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si intra aetatem, cui succurri solet, in integrum restitutionis lis inchoata est nec ei a te renuntiatum est, mors eius, contra quem haec fuerat implorata, fraudi tibi esse non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. sententiae. * <a 294 d. v k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.2.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De tutela avunculi eiusdemque tutoris, cui falso aetate probata praestitisti liberationem, quem ignarum aetatis tuae non fuisse tam officium tutelae quam sanguinis proximitas arguit, si necdum statutum tempus excessit, ex causa in integrum restitutionis heredes eius convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 294 d. xi k. aug. cc. conss.>
CJ.2.21.8: Imperatores Honorius, Theodosius
Minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. prid. non. mart. ravennae constantio vc. cons.>
CJ.2.21.9: Imperator Zeno
Non videtur circumscriptus esse minor, qui iure sit usus communi. * zeno a. aeliano pp. * <a 480 d. k. ian. basilio cons.>
CJ.2.22.0. De filio familias minore.
CJ.2.22.1: Imperator Gordianus
Si frater tuus, cum mutuam pecuniam acciperet, in patris fuit potestate nec iussu eius nec contra senatus consultum contractum est, propter lubricum aetatis adversus eam cautionem in integrum restitutionem potuit postulare. * gord. a. candiano mil. * <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.2.22.2: Imperator Gordianus
Filius familias, si minor viginti quinque annis pro extraneo fideiussit, in integrum restitutionem postulare non prohibetur. sed et si pro patre suo fideiussor extitit eique diem suum functo non successit, in integrum restitutionem postulare potest. * gord. a. tryphoni mil. * <a 241 d. k. iul. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.2.23.0. De fideiussoribus minorum.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
