# Codex 2.1.749-765

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.749-2.1.765. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.749

CJ.2.27.0. Si adversus venditionem.
CJ.2.27.1: Imperator Alexander Severus
Si minor annis viginti quinque emptori praedii cavisti nullam de cetero te esse controversiam facturum, idque etiam iureiurando corporaliter praestito servare confirmasti, neque perfidiae neque periurii me auctorem futurum sperare tibi debuisti. * alex. a. florentino mil. * <d. vi k. sept.>
CJ.2.27.2: Imperator Constantinus
In integrum restitutione minoribus adversus commenticias venditiones et adversus tutorum seu curatorum insidias sanctionum praesidio cautum esse non dubium est. * const. a. ad pop. * <a 326 d. id. mart. sirmi ipso a. vii et c. conss.>
CJ.2.28.0. Si adversus venditionem pignoris.
CJ.2.28.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etiam adversus venditiones pignorum, quae a creditoribus fiunt, minoribus subveniri, si tamen magno detrimento adficiantur, iam pridem placuit. si igitur pignori captis praediis ac distractis enorme damnum ex huiusmodi venditione passos vos ostenderitis, praesertim cum hodieque vos minores esse adfirmetis, auxilium restitutionis vobis impertietur. * diocl. et maxim. aa. sabinae et aliis. * <a 290 d. x k. dec. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.2.28.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Rem, quam a patre vestro quondam creditor eius obligatam sibi distraxit, per aetatem vestram postulantium revocari desiderium non habet rationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae et clementianae. * <a 294 d. xiii k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.2.28.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod iuris est et si extraneo successistis: nam si creditor non bona fide versatus est, ipsum magis vel tutores sive curatores vestros, qui hanc venumdari passi sunt, convenite. <a 294 d. xiii k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.2.29.0. Si adversus donationem.
CJ.2.29.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quae res ante nuptias congruenti moderatione a minore annis marito sponsaliorum tempore, etiam curatore praesente, tibi donatae sunt, obtentu aetatis non revocabuntur. * diocl. et maxim. aa. theodotae. * <a 285 s. iii non. nov. diocletiano a. et aristobulo conss.>
CJ.2.29.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in te ac fratrem tuum emancipatos pater vester fecit donationem, in alium postea transferendo portionem eius nihil vobis abstulit: nec, si frater tuus sibi quaesiti praedii rustici partem donanti patri consensit, dominium ab eo discedere potuit propter senatus consulti auctoritatem, nec auxilium in integrum restitutionis in hac re necessarium est. * diocl. et maxim. aa. et cc. midae. * <a 293 d. viii k. ian. aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
