# Codex 2.1.838-848

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.838-2.1.848. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.838

CJ.2.41.1pr.: Imperator Alexander Severus
In consilio quidem cognoscentis de restitutione in integrum esse oportet, num is , qui se minorem annis laesum esse dicat, diligens pater familias fuerit actibusque publicis industrium se docuerit, ut lapsum eum per aetatem verisimile non sit. * alex. a. cononidi. * <a 232 pp. x k. oct. lupo et maximo conss.>
CJ.2.41.1.1: Imperator Alexander Severus
Verum si causa cognita circumventus deprehendatur, propter hoc solum velut praescriptione a solito auxilio removeri non debet, quod urguentibus patriae necessitatibus decurio minor annis creatus sit vel propagandae suboli liberorum educatione prospexerit. <a 232 pp. x k. oct. lupo et maximo conss.>
CJ.2.41.2: Imperator Justinianus
Cum apud veteres dubitabatur, an liberi parentes suos vel liberti patronos in querimoniam deducere possint quasi non rite in eos versatos, et quidam existimabant nullam esse contra huiusmodi personas in integrum restitutionem, pondere naturali vel patronali reverentia huiusmodi petulantiae refragante, nisi vel ex magna causa vel adversus turpem eorum personam, alii autem personarum quidem vel causae distinctionem respuendam esse censuerunt, tunc autem tantummodo dandam esse restituionem putaverunt, cum minor ex sua simplicitate se deceptum, non ex dolo patris vel patroni circumscriptum esse dicat: quod, ut maneat in omnibus honor parentibus et patrono vel patronae illibatus atque intactus, sancimus nullo modo neque adversus parentes utriusque sexus neque adversus patronum vel patro nam dari restitutionem. nam personarum reverentia omnem eis excludit restitutionem, cum procul dubio est etiam ipsas personas cavere, ne quid suae opinioni contrarium existat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.2.42.0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.
CJ.2.42.1: Imperator Alexander Severus
Si, cum minor annis viginti quinque esses, tabulis quae sunt tuarum professionum oblatis tibi aetatem quasi maior annis viginti quinque decepta probasti, in integrum restitutionem intra statutum legibus tempus etiam post impletam aetatem de omnibus intra aetatem adversus te gestis postulare apud eum, cuius de ea re iurisdictio est, potes. * alex. a. maximianae. * <a 223 pp. xii k. april. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.2.42.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is, qui nunc minorem se adseverat, fallaci maioris aetatis mendacio te decepit, iuxta statuta iuris, cum errantibus, non etiam fallentibus minoribus publica iura subvenerunt, in integrum restitui non debet. * diocl. et maxim. aa. vitalio. * <a 287 d. ii k. dec. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
