Latin
Book 2, lines 2.1.849-2.1.865
Justinian, Codex 2.1.849-865
Not analysed yet
CJ. 2. 42. 3pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si alterius circumveniendi causa minor aetate maiorem te probare adspectu laboraveris, cum malitia suppleat aetatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritae denegari statutum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodotae. *<a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 2. 42. 3. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si per iniuriam vel circumventionem adversarii hoc fuerit factum, durat beneficium, quo minoribus causa cognita subveniri solet. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 2. 42. 3. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Aditus itaque praeses provinciae probationis aetatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaveris, causa cognita in integrum restitui providebit. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 2. 42. 3. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tamen in instrumento per sacramenti religionem maiorem te esse adseverasti, non ignorare debes exclusum tibi esse in integrum restitutionis beneficium, nisi palam et evidenter ex instrumentorum prolatione, non per testium depositiones te fuisse minorem ostenderis. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 2. 42. 3. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Huiusmodi autem sacramento corporaliter praestito nullum tibi superesse auxilium perspicui iuris est. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 2. 42. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum circa probandum annorum numerum apud rectorem provinciae erratum esse proponas et in huiusmodi causis etiam filiis familias minoribus subveniri admissum sit, ea, quae in prece contulisti, praesidem provinciae examinare convenit: qui se aestimata aetate tua maiorem annis falsa opinione te praesumpsisse ex probationum luce cognoverit, erga minoris personam fidem veri sequetur. *diocl. et maxim. aa. et cc. livio. *<a 293 d. vi id. dec. aa. conss. >
CJ. 2. 43. 0. Si saepius in integrum restitutio postuletur.
CJ. 2. 43. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Si post sententiam proconsulis contra vos latam desiderastis in integrum restitui nec obtinuistis, frustra, ut rursum ea quaestio in integrum restitutionis agitetur, desideratis: appellare enim debuistis, si vobis sententia displicebat. sed si adhuc in ea aetate estis, cui subveniri solet, appellandi ius vobis restituimus. *sev. et ant. aa. romano et aliis. *<a 204 pp. v k. aug. cilone et libone conss. >
CJ. 2. 43. 2: Imperator Alexander Severus
Quamquam curatores pupillae victi sunt, cum in integrum restitui pupillam desiderabant, cum tamen novis defensionibus causam instrui posse dicas, adeant curatores uxoris tuae et petant, ut causas in integrum restitutionis agant. *alex. a. . To mil. *<a 226 pp. v k. aug. alexandro a. ii et Marcello conss. >