# Codex 2.1.85-98

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.85-2.1.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.85

CJ.2.3.1: Imperator Severus
Condicionis incertum inter fratres non iniquis rationibus conventione finitum est. cum igitur verbis fideicommissi petitum a patre tuo profitearis, ut, si vita sine liberis decederet, hereditatem licinio frontoni restitueret, pactum eo tempore de sextante frontoni dando, cum liberos philinus non sustulerat, interpositum non idcirco potest iniquum videri, quod facta, sicut placuit, divisione diem suum te filio eius superstite functus est. * sev. a. philino. * <a 200 pp. vii k. dec. severo a. ii et victorino conss.>
CJ.2.3.2: Imperatores Severus, Antoninus
Post venditionem hereditatis a te factam, si creditores contra emptores actiones suas movisse probare potueris eosque eas spontanea suscepisse voluntate, exceptione taciti pacti non inutiliter defenderis. * sev. et ant. aa. claudio. * <a 202 pp. prid. id. febr. severo iii et antonino aa. conss.>
CJ.2.3.3: Imperatores Severus, Antoninus
Servus creditoris meliorem causam domini facere potest: in deterius autem reformare novo pacto non potest obligationem recte constitutam. * sev. et ant. aa. restituto. * <a 202 pp. viii k. april. severo iii et antonino aa. conss.>
CJ.2.3.4: Imperatores Severus, Antoninus
Postquam liti de praedio motae renuntiasti, causam finitam instaurari posse nulla ratio permittit. * sev. et ant. aa. valeriae. * <a 206 pp. iiii id. febr. albino et aemiliano conss.>
CJ.2.3.5: Imperator Antoninus
Creditori tuo si partem pecuniae exsolvisti, de parte vero non petenda inter te et eum convenit ob causas negotiaque eius tuo patrocinio fideque defensa, ea obligatione partim iure civili partim honorario liberatus es. nam exceptio perpetua pacti conventi vel doli residui petitionem repellit, cum et solutum per ignorantiam repeti potuisset. * ant. a. demagorae. * <a 213 pp. viii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.2.3.6: Imperator Antoninus
Pacta, quae contra leges constitutionesque vel contra bonos mores fiunt, nullam vim habere indubitati iuris est. * ant. a. iuliae basiliae. * <a 213 pp. v k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.2.3.7: Imperator Antoninus
Debitori tuo si heres extitisti, actio, quam contra eum habuisti, adita hereditate confusa est. sed si eam hereditatem, posteaquam in iudicio obtinuisti, ei tradidisti, quem sententia superaveras, ea condicione pactoque, ut tam ceteris creditoribus quam tibi in eo, quod tibi deberetur, si eam hereditatem non adisses , satisfaceret, pacti conventionisque fides servanda est. quae si non servatur, ex stipulatu, si modo pacto subiecta est, actio dabitur. * ant. a. iulio maximo. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
