# Codex 2.1.975-987

Justinian, Codex, Book 2, lines 2.1.975-2.1.987. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/2.1.975

CJ.2.54.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum in rem actioni possessio pariat adversarium, alienatione etiam iudicii mutandi causa celebrata in integrum restitutio edicto perpetuo permittatur, intellegis, quod, si rem, ne secum agatur, qui possidebat venumdedit et emptori tradidit, quem elegeris conveniendi tibi tributam esse iure facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. catulo. * <a 294 d. vi k. dec. viminacio cc. conss.>
CJ.2.55.0. De receptis.
CJ.2.55.1: Imperator Antoninus
Ex sententia arbitri ex compromisso iure perfecto aditi appellari non posse saepe rescriptum est, quia nec iudicati actio inde praestari potest et ob hoc invicem poena promittitur, ut metu eius a placitis non recedatur. sed si ultra diem compromisso comprehensum iudicatum est, sententia nulla est, nec ullam poenam committit qui ei non paruerit. * ant. a. nepotianae. * <a 213 pp. viiii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.2.55.2: Imperatores carus, carinus, numer.
Si contra compromissum adversarius tuus apud electum arbitrum praesentiam sui facere detrectavit, placitae poenae videtur obnoxius. * carus carinus et numer. aaa. clementi. * <a 283 pp. viii k. ian. caro et carino conss.>
CJ.2.55.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Arbitrorum ex compromisso sententiae non obtemperans, si sordes vel evidens gratia eorum qui arbitrati sunt intercessit, adversus filiam tuam agentem ex stipulatu exceptione doli mali uti poteris. sed et ex doli clausula, quae compromissi stipulationi subici solet, filiam tuam convenire non vetaberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. petroniae. * <a 290 vel 293 pp. iii id. ian. ipsis aa. conss.>
CJ.2.55.4pr.: Imperator Justinianus
Ne in arbitris cum sacramenti religione eligendis periurium committatur et detur licentia perfidis hominibus passim definitiones iudicum eludere, sanctissimo arbitrio et huiusmodi rem censemus esse componendam. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.2.55.4.1: Imperator Justinianus
Si igitur inter actorem et reum nec non et ipsum iudicem fuerit consensum, ut cum sacramenti religione lis procedat, et ipsi quidem litigatores scriptis hoc suis manibus vel per publicas personas scripserint vel apud ipsum arbitrum in actis propria voce deposuerint, quod sacramentis praestitis arbiter electus est, hoc etiam addito, quod et ipse arbiter iuramentum praestitit super lite cum omni veritate dirimenda, eius definitionem validam omnimodo custodiri et neque reum neque actorem posse discedere, sed tenere omnifariam, quatenus oboedire ei compellantur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
