Latin
Book 2, lines 2.1.99-2.1.112
Justinian, Codex 2.1.99-112
Not analysed yet
CJ. 2. 3. 8: Imperator Alexander Severus
Cum, posteaquam adversarius matris tuae victus esset, matrem tuam circumvenerit, ut ei caveret nullam se controversiam de servis moturam, id pactum mala fide factum irritum est, et cum ex ea conventione cum matre tua agi coeperit, iudex eam liberabit. *alex. a. aurelio dionysio. *<a 222 pp. prid. id. sept. alexandro a. cons. >
CJ. 2. 3. 9: Imperator Alexander Severus
Si pascenda pecora partiaria (id est ut fetus eorum portionibus, quibus placuit ,inter dominum et pastorem dividantur) apollinarem suscepisse probabitur, fidem pacto praestare per iudicem compelletur. *alex. a. mucatrauli. *<a 222 pp. iiii k. oct. alexandro a. cons. >
CJ. 2. 3. 10: Imperator Alexander Severus
Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi potuit, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc iure utimur, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. *alex. a. nicae. *<a 227 pp. iiii k. oct. alexandro a. cons. >
CJ. 2. 3. 11: Imperator Alexander Severus
Ex conventione quidem, qua pactam novercam tuam cum patre tuo dicis, cum fundum in dotem daret, ut et tributa ipsa agnosceret et creditoribus, quibus fuerant praedia obligata, usuras solveret, actio tibi adversus eam competere non potest, et si pactum in stipulationem deductum probetur. sed si fundus aestimatus ita, ut pars instrumenti significat, in dotem datus est, ex vendito actio, ut placitis stetur, competit. *alex. a. capitoni. *<a 229 pp. non. dec. ipso a. iii et dione ii conss. >
CJ. 2. 3. 12: Imperator Alexander Severus
Pacta novissima servari oportere tam iuris quam ipsius rei aequitas postulat. quapropter si conventione quae praecessit diversa pars usuram se non esse consensit, et maxime si, ut proponis, id etiam apud acta praesidis adseveravit, actionem, quae super prima conventione fuerat, exercere non prohiberis. *alex. a. flaccillae. *<a 230 pp. iii k. mart. agricola et clemente conss. >
CJ. 2. 3. 13: Imperator maximinus
In bonae fidei contractibus ita demum ex pacto actio competit, si ex continenti fiat: nam quod postea placuit, id non petitionem, sed exceptionem parit. *maximinus a. marino. *<a 236 pp. v id. ian. maximino a. et africano conss. >
CJ. 2. 3. 14: Imperator Gordianus
Si pacto, quo poenam adversarium tuum promisisse proponis, si placito non stetisset, stipulatio subiecta est, ex stipulatu agens vel id quod in conventionem devenerat, ut fiat, consequeris vel poenam stipulatione comprehensam more iudiciorum exiges. nam bona adversarii tui in te transferri citra sollemnem ordinem frustra deprecaris. *gord. a. caecilio mil. *<a 241 pp. k. april. gordiano a. ii et pompeiano conss. >