# Codex 3.1.109-114

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.109-3.1.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.109

CJ.3.1.14.5: Imperator Justinianus
Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus praestito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint, quidam recusaverint, exeant quidem recusantes, volentes autem remaneant: causae etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius iudicium vel reliquerint vel protulerint: nec in hac parte litigatoribus danda licentia alios pro recusantibus subrogare. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.15: Imperator Justinianus
Sancimus omnes iudices sive in hac florentissima civitate sive in provinciis, si quando absens persona citata postea apparuerit, non aliter ei iudicialem aditum revelare, sed omnem claudere ei iudiciorum copiam, nisi prius omnia damna restituat ex huiusmodi vitio adversariis eius inflicta sive circa ingressus litis sive circa honoraria advocatorum vel alias causa, quae in iudicio vertuntur: aestimatione iudices quantitate eorum definienda, postquam iuratum ab eo fuerit qui fecit expensas: exsecutoribus negotiorum modis omnibus dispositones eorum adimplentibus: scituris iudicibus nostris et exsecutoribus, quod, si hoc praetermiserint, ex sua substantia huiusmodi detrimentum laesis resarcire compellantur. quod et in pedaneis iudicibus observari censemus, licet non citati, sed requisiti litigatores mala conscientia afuerint. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.3.1.16: Imperator Justinianus
Apertissimi iuris est licere litigatoribus iudices, antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis sublimissimae tuae sedis statutum est necessitatem imponi iudice recusato partibus ad eligendos venire arbitros et sub audientia eorum sua iura proponere. licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est, tamen quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordis est, liceat ei, qui suspectum iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur libello recusationis ei porrecto, cum post litem contestatam neque appellare posse ante definitivam sententiam iam statuimus neque recusare posse, ne lites in infinitum extendantur: eodem scilicet exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem et omne civile auxilium imponente et arbitros eligere et apud eos venire et sic lite apparente, quasi arbitri fuerint ab imper iali culmine delegati. quod et, si ab imperiali maiestate iudex delegatus non sit, sed ab alio culmine, obtinere censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
