# Codex 3.1.115-121

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.115-3.1.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.115

CJ.3.1.17: Imperator Justinianus
Certi iuris est, quod concessa est militaribus hominibus iudicandi facultas. quid enim obstaculi est homines, qui cuiusdam rei peritiam habent, de ea iudicare? cum scimus et militares magistratus et omnes tales homines per usum cottidianum iam esse approbatos, ut et audiant lites et eas dirimant et pro sui et legis scientia huiusmodi altercationibus fines imponant. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.3.1.18: Imperator Justinianus
Cum specialis iudex sive ab augusta fortuna sive ab iudiciali culmine in aliqua provincia, ubi incusatus degit, datus sit et una pars suspectum eum sibi esse dicit, ne forsitan absente persona iudicis et in alia civitate eiusdem provinciae commorante compellatur longo itinere emenso recusationis libellum ei incusatus offerre, sancimus, si quidem praesto est praeses provinciae in illa civitate, ubi de ea re dubitatur, licere ei, qui suspectum sibi esse iudicem dicit, ipsum praesidem adire et hoc facere in actis manifestum: sin autem non est moderator provinciae in praefato loco, haec eadem apud defensorem locorum vel duumviros municipales gestis apud eos habitis celebrare et iudicem quidem eum recusare, il ico autem, id est intra triduum proximum, sine ulla dilatione compelli arbitrum vel arbitros eligere et apud eos litigare, ne et datus iudex removeatur et alter non eligatur: electione videlicet arbitri, si variatum inter partes fuerit, simili modo vel praesidis provinciae, si adest, vel defensoris locorum vel magistratuum municipii arbitrio dirimenda et exsecutore negotii, cui mandata est huiusmodi causae exactio, imminente et statuta ab arbitris effectui mancipante, nisi fuerit provocatum. tunc enim ipse, qui iudicem antea dedit qui suspectus visus est, appellatione trutinata formam causae imponat legitimam. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. id. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.3.28.4: Imperatores Severus, Antoninus
Cum ex causa fideicommissi secundum decretum praetoris in libertate morati sitis , filios etiam susceperitis, quamvis postea domini vestri testamentum inofficiosum sit pronuntiatum agente filio, non est aequum fieri vobis libertatis quaestionem. * idem aa. sotericho et aliis. * <a 208 pp. vi id. mart. antonino iii et geta ii conss.>
CJ.3.2.0. De sportulis et sumptibus in diversis iudiciis faciendis et de exsecutoribus litium.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
