# Codex 3.1.150-167

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.150-3.1.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.150

CJ.3.5.0. Ne quis in sua causa iudicet vel sibi ius dicat.
CJ.3.5.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Generali lege decernimus neminem sibi esse iudicem vel ius sibi dicere debere. in re enim propria iniquum admodum est alicui licentiam tribuere sententiae. * valens grat. et valentin. aaa. ad gracchum pu. * <a 376 lecta k. dec. valente v et valentiniano aa. conss.>
CJ.3.6.0. Qui legitimam personam in iudiciis habent vel non.
CJ.3.6.1: Imperator Gordianus
Si, cum esses pupillaris aetatis, sine tutoris auctoritate cum adversario consisteres, praeses provinciae adversus te pronuntiavit, minime auctoritate iudicati nititur quod statutum est. * gord. a. candidae. * <a 239 d. id. dec. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.3.6.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In rebus, quae privati iudicii quaestionem habent, sicut pupillus tutore auctore et agere et conveniri potest, ita et adultus curatore consentiente litem et intendere et excipere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae agemachae. * <a 294 d. xviiii k. febr. cc. conss.>
CJ.3.6.3: Imperatores Honorius, Theodosius
Momentariae possessionis actio exerceri potest per quamcumque personam. sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia petitio alteri obesse non debet, maxime cum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodiri. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. prid. non. mart. ravennae constantio et constante conss.>
CJ.3.7.0. Ut nemo invitus agere vel accusare cogatur.
CJ.3.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Invitus agere vel accusare nemo cogitur. * diocl. et maxim. aa. camerio. * <a 284 d. id. oct. carino ii et numeriano conss.>
CJ.3.8.0. De ordine iudiciorum.
CJ.3.8.1: Imperatores Severus, Antoninus
Adite praesidem provinciae et ruptum esse testamentum fabii praesentis agnatione filii docete. neque enim impedit notionem eius, quod status quaestio in cognitione vertitur, etsi super causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis qui de hereditate cognoscit universam incidentem quaestionem quae in iudicium devocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate pronuntiat. * sev. et ant. aa. Marcellinae. * <a 203 d. xiii k. dec. geta et plautiano conss.>
CJ.3.8.2: Imperator Antoninus
Si quaestio tibi generis ab his, quos fratres patrueles esse dicis, non fit, adito praeside et accepto iudice familiae erciscundae experire. quod si de ea re quaestio erit, prius de nativitatis veritate secundum iuris formam quaeri idem vir clarissimus curae habebit. * ant. a. magnillae. * <a 213 pp. x k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
