# Codex 3.1.210-227

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.210-3.1.227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.210

CJ.3.12.6pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Omnes dies iubemus esse iuridicos. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. * <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
CJ.3.12.6.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit aestivis fervoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
CJ.3.12.6.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Kalendarum quoque ianuarium consuetos dies otio mancipamus. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
CJ.3.12.6.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
His adicimus natalicios dies urbium maximarum romae atque constantinopolis, quibus debent iura differri, qui et ab ipsis nata sunt, sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, dies etiam natalis atque epiphaniorum christi et quo tempore commemoratio apostolicae passionis totius christianitatis magistrae a cunctis iure celebratur: in quibus etiam praedictis sanctissimis diebus neque spectaculorum copiam reseramus. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
CJ.3.12.6.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
In eadem observatione numeramus et dies solis, quos dominicos rite dixere maiores, qui repetito in se calculo revolvuntur. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
CJ.3.12.6.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Parem necesse est habere reverentiam, ut ne apud ipsos arbitros vel a iudicibus flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum, nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
CJ.3.12.6.6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
In quindecim autem paschalibus diebus compulsio et annonariae functionis et omnium publicorum privatorumque debitorum differatur exactio. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>
CJ.3.12.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus conquiescant. in his tamen emancipandi et manumittendi cuncti licentiam habeant, et super his acta non prohibeantur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d. vi k. iun. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.3.12.8: Imperatores Honorius, Theodosius
Provinciarum iudices moneantur, ut in quaestionibus latronum et maxime isaurorum nullum quadragesimae nec venerabilem pascharum diem existiment excipiendum, ne differatur sceleratorum proditio consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum facillime in hoc summi numinis speretur venia, per quod multorum salus et incolumitas procuratur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 408 d. v k. mai. constantinopoli basso et philippo conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
