Latin
Book 3, lines 3.1.273-3.1.286
Justinian, Codex 3.1.273-286
Not analysed yet
CJ. 3. 17. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Fideicommissum ibi petendum esse, ubi hereditas relicta est, dubitari non oportet. *sev. et ant. aa. demetrio. *<a 204 pp. viii k. sept. cilone ii et libone conss. >
CJ. 3. 18. 0. Ubi conveniatur qui certo loco dare promisit.
CJ. 3. 18. 1: Imperator Alexander Severus
Qui certo loco se soluturum pecuniam obligat, si solutioni satis non fecerit, arbitraria actione et in alio loco potest conveniri: in qua venit aestimatio, quod alterutrius interfuit suo loco potius quam in eo in quo petitur solvi. *alex. a. heraclidae. *<a 225 d. vi id. mart. fusco ii et dextro conss. >
CJ. 3. 19. 0. Ubi in rem actio exerceri debet.
CJ. 3. 19. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In rem actio non contra venditorem, sed contra possidentem competit. frustra itaque desideras non tecum congredi, sed cum auctore tuo dominium vindicantem, cum te possidere contendas. nam si denuntiasti ei qui tibi vendidit, intellegit evictionis periculum. nec enim iurisdictionis forma in eadem provincia constitutis tam petitore quam possessore ob auctoris personam, quem in alia provincia dicis consistere, debet immutari. *diocl. et maxim. aa. et cc. pancratio. *<a 293 d. id. april. aa. conss. >
CJ. 3. 19. 2pr. : Imperator Constantinus
Si quis alterius nomine quolibet modo possidens immobilem rem litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet statim in iudicio dominum nominare, ut, sive in eadem civitate degat sive in agro sive in alia provincia sit, certo dierum spatio ab iudice finiendo eoque ad notionem eius perducendo, vel ipse in locis in quibus praedium situm est perveniens vel procuratorem mittens actoris intentiones excipiat. *const. a. ad universos provinciales. *<a 331 d. x k. aug. basso et ablabio conss. >
CJ. 3. 19. 2. 1: Imperator Constantinus
Si vero post huiusmodi indultum tempus minime hoc quod dispositum est facere maluerit, tamquam lite quae ei ingeritur ex die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam longi temporis praescriptionem contestata iudex, utpote domino possessionis nec post huiusmodi humanitatem sui praesentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit et tunc in eadem voluntate eo permanente negotium summatim discutiens in possessionem rerum actorem mitti non differet, omni adlegatione absenti de principali quaestione servata. <a 331 d. x k. aug. basso et ablabio conss. >
CJ. 3. 19. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Actor rei forum, sive in rem sive in personam sit actio, sequitur. sed et in locis, in quibus res propter quas contenditur constitutae sunt, iubemus in rem actionem adversus possidentem moveri. *grat. valentin. et theodos. aaa. *<a 385 d. x k. iul. constantinopoli arcadio et bautone conss. >