Latin
Book 3, lines 3.1.350-3.1.364
Justinian, Codex 3.1.350-364
Not analysed yet
CJ. 3. 26. 4. 1: Imperator Alexander Severus
Cum his, quibus mandantibus eadem praedia emisse te et tradidisse dicas, agente te procurator meus, si eius audientiam elegeris, cognoscet, ut pecuniam quae pretii nomine tibi debetur et usuras quae fisco solvendae sunt consequi possis. <a 233 pp. iiii id. oct. maximo et paterno conss. >
CJ. 3. 26. 5: Imperator Constantinus
Ad fiscum pertinentes causas rationalis decidat, omnibus concussionibus prohibendis. *const. a. ad ursum. *<a 315 d. non. febr. constantino a. iiii et licinio iiii conss. >
CJ. 3. 26. 6: Imperatores Constantius, constans
Si quis adversus conductorem nostrum aliquid agendum crediderit, viro illustri comiti rerum privatarum referri oportet, ne et iudici existimationis et officio eius salutis discrimen immineat. *constantius a. ad italicum. *<d. k. febr. . . . . conss. >
CJ. 3. 26. 7: Imperatores Constantius, constans
Dominicis colonis et patrimonialibus gravitatem tuam censuimus disceptatricem esse debere. duces enim et praepositos limitum et castrorum et rectores provinciarum evocandis et arcessendis colonis abstinere oportet. *constant. a. ad bulephorum rationalem summae rei. *<a 349 d. xvi k. mart. limenio et catullino conss. >
CJ. 3. 26. 8: Imperator Constantius
Cum aliquid colonus aut servus rei privatae nostrae contra disciplinam publicam adseratur perpetrare, ad iudicium rectoris provinciae venire cogendus est, sic videlicet, ut praesente rationali vel procuratore domus nostrae inter eum et accusatorem causa tractetur et, si facinus fuerit adprobatum, iuris severitas exseratur. *constant. a. ad taurum pp. *<a 358 d. v non. mart. sirmi datiano et cereale conss. >
CJ. 3. 26. 9: Imperatores Valentinianus, Valens
Universi fiduciam gerant, ut, cum quis eorum ab actore rerum privatarum nostrarum sive a procuratore fuerit vexatus iniuriis, super eius contumeliis vel depraedationibus deferre querimoniam sinceritati tuae vel rectori provinciae non dubitet et ad publicae sententiam vindictae sine aliqua trepidatione convolare. quae res cum fuerit certis probationibus declarata, sancimus et edicimus, ut, si in provincialem hanc audaciam quisquam moliri fuerit ausus, publice vivus concremetur. *valentin. et valens aa. ad philippum vic. *<a 365 d. iii non. iul. heracliae valentiniano et valente aa. conss. >
CJ. 3. 26. 10: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nullum ex officio rationalis, qui exactioni vel chartis inserviat, in alio iudicio adduci oportet, nisi forte cuiuspiam caput accusatio legibus instituta pulsaverit. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad polemium pp. *<a 385 d. ii k. mai. arcadio et bautone conss. >
CJ. 3. 26. 11: Imperatores Theodosius, Valentinianus