Latin
Book 3, lines 3.1.398-3.1.408
Justinian, Codex 3.1.398-408
Not analysed yet
CJ. 3. 28. 11: Imperator Antoninus
In harenam non damnato, sed sua sponte harenario constituto legitimae successiones integrae sunt, sicuti civitas et libertas manet. sed si testamentum parens eius fecit, neque de inofficioso testamento accusatio neque bonorum possessio ei competit: nam talem filium merito quis indignum sua successione iudicat, nisi et ipse similis condicionis est. *ant. a. ingenuo. *<a 224 pp. iiii k. ian. iuliano et crispino conss. >
CJ. 3. 28. 12: Imperator Antoninus
Si pater puellae, cuius vos curatores esse dicitis, filio ex semisse, ipsa autem ex triente et uxore ex reliquo sextante scriptis heredibus, fidei filiorum commisit, ut, si quis eorum intra viginti quinque annos aetatis decederet, superstitibus portionem suam restitueret, praeterea uxori, ut id, quod ex causa hereditatis ad eam pervenisset, filiis post mortem suam restitueret, fideicommisit, calumniosam inofficiosi actionem adversus iustum iudicium testatoris instituere non debetis, cum ex huiusmodi fideicommissaria restitutione tam matris quam fratris eius portio ad eam poterat pervenire. *ant. a. liciniano et diogeniano. *<a 229 pp. non. dec. alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 3. 28. 13: Imperator Gordianus
Cum duobus heredibus institutis, uno ex quinque, altero ex septem unciis, adversus eum qui ex septem unciis heres scriptus fuerat iusta querella contendisse, ab altero autem victum fuisse adlegas, pro ea parte, qua resolutum est testamentum, cum iure intestati qui obtinuit succedat, neque legata neque fideicommissa debentur, quamvis libertates et directae competant et fideicommissariae praestari debeant. *gord. a. prisciano. *<a 239 pp. iii k. febr. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 3. 28. 14: Imperator Gordianus
Eum, qui inofficiosi querellam delatam non tenuit, a falsi accusatione non submoveri placuit. idem observatur et si e contrario falsi crimine instituto victus postea de inofficioso actionem exercere maluerit. *gord. a. prisco. *<a 239 pp. vi k. dec. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 3. 28. 15: Imperator Philippus
Filiam praeteritam a matre ad successionem eius citra inofficiosi querellam adspirare non posse explorati iuris est. *philipp. a. et philipp. c. aphrodisiae. *<a 245 pp. v k. aug. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 3. 28. 16: Imperatores valer. ,gallien.