# Codex 3.1.549-564

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.549-3.1.564. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.549

CJ.3.31.2.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si vero venditionem lite antiquiorem esse liquido probaretur, ex eo die fructus restituantur, ex quo lis in iudicium deducta est. fructibus enim augetur hereditas, cum ab eo possidetur, a quo peti potest. <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>
CJ.3.31.2.2: Imperatores Severus, Antoninus
Emptor autem, qui proprio titulo possessionis munitus non est, etiam singularum rerum iure convenitur. <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>
CJ.3.31.3: Imperatores Severus, Antoninus
Hereditas materterae petita non infringit alterius hereditatis petitionem, quae venit ex alia successione. sed et si quaestionis titulus prior inofficiosi testamenti causam habuisset, iudicatae rei praescriptio non obstaret eandem hereditatem ex alia causa vindicanti. * sev. et ant. aa. epictae. * <a 205 pp. v id. aug. geta ii cons.>
CJ.3.31.4: Imperator Antoninus
In restituenda hereditate compensatio eius habebitur, quod te in mortui infirmitate in sumptumque funeris bona fide ex proprio tuo patrimonio erogasse probaveris. * ant. a. vitaliano. * <a 213 pp. vii k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.3.31.5: Imperator Antoninus
De hereditate, quam bona fide possidebas, si contra te pronuntiatum est, in restitutione eius detrahetur, quod creditoribus eiusdem hereditatis exsolvisse te bona fide probaveris: nam repeti a creditoribus, qui suum receperint, non potest. * ant. a. postumianae. * <a 213 pp. vi k. iun. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.3.31.6: Imperator Alexander Severus
Si putas non iure tutores datos nepotibus tuis, quod eos dicas in potestate tua esse, petere ab his hereditatem filii tui emancipati non moreris, cuius commodum ad te pertinere dicis, iudice statuturo, an a praesidalibus actis discedendum sit, qui eis tutores dedit, cum in tua potestate negarentur esse. * alex. a. firmino. * <a 224 pp. x k. iul. iuliano et crispino conss.>
CJ.3.31.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Hereditatis petitionem, quae adversus pro herede vel pro possessore possidentes exerceri potest, praescriptione longi temporis non submoveri nemini incognitum est, cum mixtae personalis actionis ratio hoc respondere compellat. * diocl. et maxim. aa. et cc. restitutae. * <a 294 pp. xi k. aug. cc. conss.>
CJ.3.31.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
A ceteris autem tantum specialibus in rem actionibus vindicari posse manifestum est, si non agentis intentio per usucapionem vel longum tempus explosa sit. <a 294 pp. xi k. aug. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
