# Codex 3.1.62-70

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.62-3.1.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.62

Placuit in omnibus rebus praecipuam esse iustitiae aequitatisque quam stricti iuris rationem. * const. et licin. aa. ad dionysium. * <a 314 d. id. mai. volusiano et anniano conss.>
CJ.3.1.9: Imperator Constantinus
Iudices oportet imprimis rei qualitatem plena inquisitione discutere et tunc utramque partem saepius interrogare, ne quid novi addere desiderent, cum hoc ipsum ad alterutram partem proficiat, sive definienda causa per iudicem sive ad maiorem potestatem referenda sit. * const. a. ad maximum. * <a 321 d. prid. id. ian. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.3.1.10: Imperator Constantinus
Nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena ei ex officio iudicis imminente, qui contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione alium super principali quaestione iudicem postulaverit. * const. a. ad severum pu. * <a 325 d. iii k. aug. paulino et iuliano conss.>
CJ.3.1.13pr.: Imperator Justinianus
Properandum nobis visum est, ne lites fiant paene immortales et vitae hominum modum excedant, cum criminales quidem causas iam nostra lex biennio conclusit et pecuniariae causae frequentiores sunt et saepe ipsae materiam criminibus creare noscuntur, praesentem legem super his orbi terrarum ponendam, nullis locorum vel temporum angustiis coartandam ponere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.1.13.1: Imperator Justinianus
Censemus itaque omnes lites super pecuniis quantaecumque quantitatis, sive super condicionibus sive super iure civitatum seu privato fuerint illatae, super possessione vel dominio vel hypotheca seu servitutibus vel pro aliis quibusdam casibus, pro quibus hominibus contra se litigandum est, exceptis tantummodo causis, quae ad ius fiscale pertinent vel quae ad publicas respiciant functiones, non ultra triennii metas post litem contestatam esse protrahendas: sed omnes iudices , sive in hac alma urbe sive in provinciis maiorem seu minorem peragunt administrationem, sive in magistratibus positi sunt vel ex aula nostra dati vel a nostris proceribus delegati, non esse eis concedendum ulterius lites quam triennii spatio extendere. hoc etenim iudicialis magis esse potestatis nemo est qui ignoret: nam si ipsi voluerint, nullus tam audax invenitur, qui possit invito iudice litem protelare. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
