# Codex 3.1.622-637

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.622-3.1.637. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.622

CJ.3.32.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane eum, qui bona fide possidens haec fecerit, per doli mali exceptionem contra vindicantem dominium servare sumptus iuris auctoritate significatum est. <a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss.>
CJ.3.32.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Incivile atque inusitatum est quod postulas, ut mancipium, quod tradidisti et hoc modo dominium eius transtulisti, invito eo ex nostro rescripto tibi adsignetur. unde intellegis semel ancilla emptoris facta filios etiam postea natos eius dominium sequi, cuius mater eorum eo tempore fuit. sane de pretio, si non te hoc probatum fuerit recepisse, conveni adversarium tuum. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 d. vi id. april. aa. conss.>
CJ.3.32.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ordinarii iuris est, ut mancipiorum orta quaestione prius exhibitis mancipiis de possessione iudicetur ac tunc demum proprietatis causa ab eodem iudice decidatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. eytychio. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>
CJ.3.32.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum a matre domum filii te sciente comparasse proponas, adversus eum dominium vindicantem, si matri non successit, nulla te exceptione tueri potes. quod si venditricis obtinet hereditatem, doli mali exceptione, pro qua portione ad eum hereditas pertinet, uti non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. septimae. * <a 293 d. iii k. iul. aa. conss.>
CJ.3.32.15pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quotiens duobus in solidum praedium iure distrahitur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est, in detinendo dominio esse potiorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio proculino. * <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>
CJ.3.32.15.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium exsolvisse apud praesidem provinciae probaveris, obtentu non datorum instrumentorum expelli te possessione non patietur. <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>
CJ.3.32.15.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum et sumptuum ratio habeatur: cum et si ex causa donationis utrique dominium rei vindicetis, eum, cui priori possessio soli tradita est, haberi potiorem convenit. <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>
CJ.3.32.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in area communi domum aliquis extruxit, hanc vobis communem iuris fecit ratio. cuius portionem ab eo, qui bona fide possidens aedificavit, si velis vindicare, sumptus offerre debes, ne doli mali possis exceptione submoveri. * diocl. et maxim. aa. et cc. ianuario. * <a 293 d. id. nov. sirmi aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
