Latin
Book 3, lines 3.1.701-3.1.711
Justinian, Codex 3.1.701-711
Not analysed yet
CJ. 3. 33. 14pr. : Imperator Justinianus
Antiquitas dubitabat, si quis fundum vel aliam rem cuidam testamento reliquerit, quatenus usus fructus apud heredem maneat, si huiusmodi constat legatum. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 14. 1: Imperator Justinianus
Et cum quidam inutile legatum esse existimabant, quia usus fructus numquam ad suam redit proprietatem, sed semper apud heredem remanet, et forsitan hoc existimabant, quia et secundus heres et deinceps successores unus esse videntur et non potest huiusmodi usus fructus secundum veterem distinctionem solitis modis extingui, alii autem huiusmodi legatum non esse respuendum existimaverunt: tales altercationes decidentes censemus et huiusmodi legatum firmum esse et talem usum fructum una cum herede finiri et illo moriente vel aliis legitimis modis eum amittente expirare. quare enim iste usus fructus sibi tale vindicat privilegium, ut generali interemptione usus fructus ipse solus excipiatur? quod ex nulla induci rationabili sententia manifestissimum est. <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 14. 2: Imperator Justinianus
Et propter hoc et usum fructum finiri et ad proprietatem suam redire et utile esse legatum sancientes huiusmodi paucissimis verbis totam eorum ambiguitatem delevimus. <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 15pr. : Imperator Justinianus
Inter antiquam prudentiam dissensio incidit, si per servum usus fructus domino fuerit adquisitus et ex quibusdam casibus (multi enim rebus incidunt mortalibus)pars huiusmodi servi in alium pervenerit, utrum omnis usus fructus, qui antea per servum ad aliquem pervenerit, apud eum remaneat an totus tollatur vel ex parte deminuatur, ex parte autem apud eum resideat? *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 15. 1: Imperator Justinianus
Et super huiusmodi dubitatione tres sententiae vertebantur, una, quae dicebat ex particulari alienatione servi totum usum fructum deminui, alia in tantum usum fructum deminui, in quantum et servus alienatur, tertia, quae definiebat partem quidem servi posse alienari, usum fructum autem totum apud eum remanere, qui ante servum in solidum habebat. et in novissimam sententiam et summum auctorem iuris scientiae salvium iulianum esse invenimus. <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 15. 2: Imperator Justinianus