# Codex 3.1.712-718

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.712-3.1.718. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.712

Nobis autem haec decidentibus placuit salvii iuliani admitti sententiam et aliorum qui in eadem fuerunt opinione, quibus humanius visum est non interemptionem usus fructus studiosam esse, sed magis retentionem, quatenus, etsi pars servi alienatur, tamen nec pars usus fructus depereat, sed maneat secundum suam naturam integer atque incorruptus et, quemadmodum et ab initio fixus est, ita conservetur ex huiusmodi casu nullo deterioratus modo. <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.33.16pr.: Imperator Justinianus
Corruptionem usus fructus multiplicem esse veteribus placuit, vel morte usufructuarii vel capitis deminutione vel non utendo vel aliis quibusdam non ignotis modis. sed de usu fructu quidem hoc indubitatum fuerat: de personali autem actione, quae super usu fructu nascitur, sive in stipulationem usus fructus deductus sive ex testamento relictus est, dubitabatur, morte quidem usufructuarii et capitis deminutione et eam tolli omnibus concedentibus, non utendo autem, si per annum vel per biennium forsitan eundem usum fructum non petierit usufructuarius, si personalis actio tollitur, altercantibus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.33.16.1: Imperator Justinianus
Sed nos haec decidentes sancimus non solum actionem quae pro usu fructu nascitur , sed nec ipsum usum fructum non utendo cadere, nisi tantummodo morte usufructuarii et ipsius rei interitu, sed usum fructum, quem sibi aliquis adquisivit, hunc habeat, dum vivit, intactum, cum multae et innumerabiles causae rebus incidunt mortalibus, per quas homines iugiter detinere quod habent non possunt, et est satis durum per huiusmodi difficultates amittere quod semel possessum est, nisi talis exceptio usufructuario opponetur, quae, etiam si dominium vindicabat, poterat eum praesentem vel absentem excludere. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.3.33.16.2: Imperator Justinianus
Sed nec per omnem capitis deminutionem huiusmodi detrimentum imminere nostris patimur subiectis. quare enim, si filius familias fuerit is qui usum fructum habet, forte ex castrensi peculio, ubi nec usus fructus adquiritur ei, possessum, per emancipationem eum amittat? sed secundum quod definitum est tunc eum tantummodo desinere, cum usufructuarius vel res pereat, et tantummodo eum cum anima vel rei substantia expirare, nisi praedictae exceptionis vigor reclamaverit. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
