Latin
Book 3, lines 3.1.719-3.1.731
Justinian, Codex 3.1.719-731
Not analysed yet
CJ. 3. 33. 16. 3: Imperator Justinianus
Excepta videlicet tali capitis deminutione, quae vel libertatem vel civitatem romanam possit adimere: et tunc enim usus fructus omnimodo ereptus ad suam revertatur proprietatem. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 17pr. : Imperator Justinianus
Ex libris sabinianis quaestio nobis relata est, per quam dubitabatur, si usus fructus per servum adquisitus vel per filium familias capitis deminutione filii magna vel media vel morte vel emancipatione vel servi quacumque alienatione vel morte vel manumissione potest adhuc remanere. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 33. 17. 1: Imperator Justinianus
Et ideo sancimus in huiusmodi casibus neque, si servus vel filius familias in praefatos casus inciderit, interrumpi patri vel domino usum fructum qui per eos adquisitus est, sed manere intactum, neque, si pater capitis deminutionem magnam vel mediam passus fuerit vel morte ab hac luce fuerit exemptus, usum fructum perire, sed apud filium remanere, etiamsi heres a patre non relinquatur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 33. 17. 2: Imperator Justinianus
Usum fructum enim per eum adquisitum apud eum remanere et post patris calamitatem oportet, cum plerumque verisimile est testatorem contemplatione filii quam patris usum fructum ei reliquisse. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 34. 0. De servitutibus et de aqua.
CJ. 3. 34. 1: Imperator Antoninus
Si quas actiones adversus eum, qui aedificium contra veterem formam extruxit, ut luminibus tuis officeret, competere tibi existimas, more solito exercere non prohiberis. is, qui iudex erit, longi temporis consuetudinem vicem servitutis obtinere sciet, modo si is qui pulsatur nec vi nec clam nec precario possidet. *ant. a. calpurniae. *<a 211 pp. iii id. nov. gentiano et basso conss. >
CJ. 3. 34. 2: Imperator Antoninus
Si aquam per possessionem martialis eo sciente duxisti, servitutem exemplo rerum mobilium tempore quaesiisti. quod si ante id spatium eius usus tibi interdictus est, frustra sumptus in ea re factos praestari tibi postulas, cum in aliena possessione operis facti dominium, quoad in eadem causa manet, ad eum pertinet, cuius est possessio. *ant. a. martiali. *<a 215 pp. k. iul. laeto ii et cereale conss. >