# Codex 3.1.732-745

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.732-3.1.745. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.732

CJ.3.34.3: Imperator Antoninus
Et in provinciali praedio constitui servitus aquaeductus vel aliae servitutes possunt, si ea praecesserint, quae servitutem constituunt: tueri enim placita inter contrahentes debent. quare non ignorabis, si priores possessores aquam duci per praedia prohibere iure non potuerunt, cum eodem onere perferendae servitutis transire ad emptores eadem praedia posse. * ant. a. ricanae. * <a 223 pp. k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.3.34.4: Imperator Antoninus
Aquam, quae in alieno loco oritur, sine voluntate eius, ad quem usus eiusdem aquae pertinet, praetoris edictum non permittit ducere. * ant. a. cornelio. * <a 223 pp. id. aug. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.3.34.5: Imperator Philippus
Si quid pars diversa contra servitutem aedibus tuis debitam iniuriose extruxit, praeses provinciae revocare ad pristinam formam, damni etiam ratione habita, pro sua gravitate curabit. * philipp. a. et philipp. c. luciano mil. * <a 246 pp. k. febr. praesente et albino conss.>
CJ.3.34.6: Imperator Claudius
Praeses provinciae usu aqua, quam ex fonte iuris tui profluere adlegas, contra statutam consuetudinis formam carere te non permittet, cum sit durum et crudelitati proximum ex tuis praediis aquae agmen ortum sitientibus agris tuis ad aliorum usum vicinorum iniuria propagari. * claud. a. prisco. * <a 269 pp. vii k. mai. claudio a. et paterno conss.>
CJ.3.34.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si manifeste doceri possit ius aquae ex vetere more atque observatione per certa loca profluentis utilitatem certis fundis inrigandi causa exhibere, procurator noster, ne quid contra veterem formam atque sollemnem morem innovetur, providebit. * diocl. et maxim. aa. iuliano. * <a 286 pp. iiii non. mai. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.3.34.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Altius quidem aedificia tollere, si domus servitutem non debeat, dominus eius minime prohibetur. in pariete vero tuo si fenestram iulianus vi vel clam fecisse convincatur, sumptibus suis opus tollere et integrum parietem restituere compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aniceto. * <a 293 d. k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.3.34.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in aedibus vicini tibi debita servitute parietem altius aedificavit heraclius , novum opus suis sumptibus per praesidem provinciae tollere compellitur. sed si te servitutem habuisse non probetur, tollendi altius aedificium vicino non est interdictum. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a 293 pp. v k. iul. sirmi aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
