# Codex 3.1.786-801

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.786-3.1.801. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.786

CJ.3.36.8: Imperator Gordianus
Bona, quaecumque sunt tibi communia cum fratre tuo ex hereditaria successione patris vel matris, cum eodem familiae erciscundae iudicio experiens, ut dividantur, impetrabis. * gord. a. telesphoro. * <a 243 pp. vi non..... arriano et papo conss.>
CJ.3.36.9: Imperator Gordianus
Non est ambiguum, cum familiae erciscundae titulus inter bonae fidei iudicia numeretur, portionem hereditatis, si qua ad te pertinet, incremento fructuum augeri. * gord. a. nerviae. * <>
CJ.3.36.10: Imperator Gordianus
Quotiens inter omnes heredes testator successionem dividit ac singulos certis possessionibus cum mancipiis, quae in isdem sunt constituta, iubet esse contentos , voluntati eius salva legis falcidiae auctoritate obtemperandum esse manifestum est: nec mutat, quod in sequentibus verbis mancipia sua universa nulla facta eorum discretione commendanda putavit heredibus, cum utique his ea videatur insinuasse, quibus etiam testamento relinquenda esse decrevit. * gord. a. philoterae. * <>
CJ.3.36.11: Imperator Philippus
Inter filios ac filias bona intestatorum parentium pro virilibus portionibus aequo iure dividi oportere explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. antoniae. * <pp. xvi k. mart.... conss.>
CJ.3.36.12: Imperatores gallus, volus.
Non ideo divisio inter te ac fratrem tuum, ut proponis, facta irrita habenda est , quod eam scriptura secuta non est, cum fides rei gestae ratam divisionem satis adfirmet. * gallus et volus. aa. rufo. * <a 252 pp. prid. id. mart. gallo a. ii et volusiano conss.>
CJ.3.36.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Certum est liberorum peculia post mortem patris in hereditate dividenda ad communionem esse revocanda. frater autem et coheres tuus ob contractus, quibus vivente patre etiam ignorante ipso obligatus fuit, convenire te et alterum fratrem tuum coheredem vestrum ultra non potest, quam ut de peculio suo recipiat tantam quantitatem, in quantam condemnatus est his, cum quibus ipse contraxit. * diocl. et maxim. aa. saturnino. * <>
CJ.3.36.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si familiae erciscundae iudicio, quo bona paterna inter te ac fratrem tuum aequo iure divisa sunt, nihil super evictione rerum singulis adiudicatarum specialiter inter vos convenit, id est ut unusquisque eventum rei suscipiat, recte possessionis evictae detrimentum fratrem tuum et coheredem pro parte agnoscere praeses provinciae per actionem praescriptis verbis compellet. * diocl. et maxim. aa. hermiano. * <>
CJ.3.36.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si divisionem conventione factam etiam possessio consensu secuta dominium pro solido rerum, quas pertinere ad patrem tuum placuit, ei firmavit, earum vindicationem habere potes, si patri tuo successisti. si vero placitum divisionis usque ad pactum stetit, arbiter familiae erciscundae iudicio vobis datus communionem inter vos finiri providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. theophilae. * <a 293 >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
