# Codex 3.1.802-815

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.802-3.1.815. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.802

CJ.3.36.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filii patris testamentum rescindendi, si hoc inofficiosum probare non possunt, nullam habent facultatem. sed si tam circa testamentum quam etiam codicillos iudicium eius deficiat, verum quibuscumque verbis voluntas eius declarata sit, licet intestato ei fuerit successum, ex senatus consulto retentionis modo servato familiae erciscundae iudicio aditum iudicem sequi voluntatem oportere iuris auctoritate significatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. heracliano. * <a 293 d. viii k. sept. aa. conss.>
CJ.3.36.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Coheredibus divisionem inter se facientibus iuri absentis et ignorantis minime derogari ac pro indiviso portionem eum, quae initio ipsius fuit, in omnibus communibus rebus retinere certissimum est. unde portionem tuam cum reditibus arbitrio familiae erciscundae percipere potes, ex facta inter coheredes divisione nullum praeiudicium timens. * diocl. et maxim. aa. et cc. commodiano. * <a 293 d. vii k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.3.36.18pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filiae, cuius pater nomine res comparavit, si non post contrarium eius iudicium probetur, per arbitrium dividendae hereditatis praecipuas adiudicari saepe rescriptum est. his itaque, si patri successisti, quem nomine tuo quaedam comparasse dicis, adversus sororem tuam apud praesidem provinciae, si res integra est, uti potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. domnae. * <a 293 d. xviii k. ian. aa. conss.>
CJ.3.36.18.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In communi autem hereditate quin sumptus ab uno facti bona fide familiae erciscundae iudicio vel negotiorum gestorum actione servari possint, non est ambiguum. <a 293 d. xviii k. ian. aa. conss.>
CJ.3.36.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Incerti iuris non est in familiae erciscundae iudicio earum etiam rerum, quas ex coheredibus quidam de communibus absumpserunt vel deteriores fecerunt, rationem habendam eiusque rei ceteris praestandam indemnitatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. lysicratiae. * <a 293 pp. xviii k. ian. aa. conss.>
CJ.3.36.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In familiae erciscundae iudicio ab uno pro solido rei veluti communis venumdatae pretium non venit, sed mandati, si praecessit, coheres venditoris agere potest, vel negotiorum gestorum, si ratam fecerit venditionem. nam si velut propriam unus distraxit ac pretium possideat, hereditas ab eo petenda est. * diocl. et maxim. aa. et cc. pactumeiae. * <a 294 iii... febr. cc. conss.>
CJ.3.36.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si cogitatione futurae successionis officium arbitri dividendae hereditatis praeveniendo pater communis iudicio suo qualicumque indicio suam declaravit voluntatem, inter eos qui successerunt, exemplo falcidiae retentionis habita ratione, familiae dividendae causa datus arbiter ( virili praeterea portione eorum, quae nulli specialiter vel generaliter adsignavit, facta divisione) in adiudicando patris sequetur voluntatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. fortunato. * <a 294 vi k. dec. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
