# Codex 3.1.816-828

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.816-3.1.828. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.816

CJ.3.36.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servum communem non consentientibus coheredibus, sed per errorem ad eum qui possidet pertinere credentibus tenens, cum omnis verus titulus deficiat, suum non facit, sed in eo portiones hereditarias adsignatas penes singulos successores remanere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 294 >
CJ.3.36.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet pacto divisionis adversus singulos actio pro hereditariis portionibus creditori parata mutari non possit, tamen ad exhibendam fidem his quae convenerant, stipulationis et iuris adhibito remedio, qui placitum excedit, urgueri potest, cum et hoc omisso, si non contrarium convenisse probaretur, praescriptis verbis conveniri potuisset. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermogeni. * <a 294 s.>
CJ.3.36.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filium, quam habentem fundum portionem hereditatis fratribus et quibusdam aliis sub condicione verbis precariis restituere sanxit testator, post eius eventum, hereditaria parte praedii in quartae ratione retenta, compensato praeterea quod a coheredibus vice mutua percepit et, si quid deest, in supplementum deducto, quod a ceteris in eo fundo solvitur supra quartam habens, reddere compelletur. * diocl. et maxim. aa. et cc. socrati. * <a 294 d. v k. ian. cc. conss.>
CJ.3.36.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex causa donationis vel aliunde tibi quaesita, si avi successionem respueris, conferre fratribus compelli non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. diocl. * <a 295 d. id. april. tusco et anullino conss.>
CJ.3.36.26pr.: Imperator Constantinus
Inter omnes dumtaxat heredes suos, qui ex quolibet venientes gradu tamen pares videantur esse, vel emancipatos, quos praetor ad successionem vocat, sive coeptum neque impletum testamentum vel codicillus seu epistula parentis esse memoratur sive quocumque alio modo scripturae quibuscumque verbis vel iudiciis inveniantur relictae, iudicio familiae erciscundae, licet intestato ad successionem liberi vocentur, servato senatus consulti auxilio defuncti dispositio custodiatur, etsi sollemnitate legum huiusmodi dispositio fuerit destituta. * const. a. ad bassum. * <a 321 d. romae k.... crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.3.36.26.1: Imperator Constantinus
Si vero in huiusmodi voluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam voluntatem quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi. <a 321 d. romae k.... crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.3.37.0. Communi dividundo.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
