# Codex 3.1.841-857

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.841-3.1.857. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.841

CJ.3.37.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si maior quinque et viginti annis soror tua tecum res communes divisit, quamvis non instrumentis, sed aliis probationibus earum diremptam communionem probetur, stare finitis convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. herodae. * <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>
CJ.3.37.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si minor fuit nec tempus in integrum restitutioni praefinitum adhuc excessit, an in integrum propter divisionem restitui debeat, causa cognita provinciae praeses aestimabit. <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>
CJ.3.37.4.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Idem eorum etiam, quae vobis permanent communia, fieri divisionem providebit, tam sumptuum, si quis de vobis in res communes fecit, quam fructuum, item doli et culpae, cum in communi dividundo iudicio haec omnia venire non ambigitur, rationem, ut in omnibus aequalitas servetur, habiturus. <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>
CJ.3.37.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In communionem vel societatem nemo compellitur invitus detineri: quapropter aditus praeses provinciae ea, quae communia tibi cum sorore perspexerit, dividi providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. secundino. * <a 294 d. viii k. sept. cc. conss.>
CJ.3.38.0. Communia utriusque iudicii tam familiae erciscundae quam communi dividundo.
CJ.3.38.1: Imperator Antoninus
Divisionem praediorum vicem emptionis obtinere placuit. * ant. a. marco. * <a 211 pp. vi k. dec. gentiano et basso conss.>
CJ.3.38.2: Imperator Alexander Severus
Etiamsi is divisioni arbitrum dedit, cui ius dandi non fuit, tamen si socii quondam divisioni consensum dederint, quod quisque eorum secundum placita possedit, pro parte socii dominium nactus est. * alex. a. euphratae. * <a 229 pp. xvi k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.3.38.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Maioribus etiam, per fraudem vel dolum vel perperam sine iudicio factis divisionibus, solet subveniri, quia in bonae fidei iudiciis et quod inaequaliter factum esse constiterit, in melius reformabitur. * diocl. et maxim. aa. aureliae severae. * <a 290 pp. xvii k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.3.38.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si patruus tuus ex communibus bonis res comparavit sibi negotium gerens, non omnium bonorum socius constitutus, pro competentium portionum modo indemnitati tuae consuli oportet: et ideo rem emptam eum communicare contra formam iuris postulas. * diocl. et maxim. aa. ad maximum. * <a 290 pp. xvi k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
