# Codex 3.1.858-871

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.858-3.1.871. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.858

CJ.3.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De instrumentis, quae communia fratrem vestrum tenere proponitis, rector aditus provinciae, apud quem haec collocari debeant, aestimabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. frontoni et glafirioni. * <a 293 pp. vi id. febr. sirmi aa. conss.>
CJ.3.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si cum patruo vestro hac condicione divisionem fecistis, ut se nullum dolum malum adhibuisse iuraret, nec fidem placitis exhibuit, quominus res indivisas requiratis, eorum placitum quae in divisionem venerunt nihil vobis nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. thesidianae. * <a 294 d. v k. april. sirmi cc. conss.>
CJ.3.38.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si fratres vestri pro indiviso commune praedium citra vestram voluntatem obligaverunt et hoc ad vos secundum pactum divisionis nulla pignoris facta mentione pervenit, evictis partibus, quae ante divisionem sociorum fuerunt, in quibus obligatio tantum constitit, ex stipulatu, si intercessit, alioquin quanti interest praescriptis verbis contra fratres agere potestis. nam si fundi scientes obligationem dominium suscepistis, tantum evictionis promissionem sollemnitate verborum vel pacto promissam probantes eos conveniendi facultatem habetis. * diocl. et maxim. aa. et cc. severiano et flaviano. * <a 294 d. ii non. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.3.38.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si inter vos maiores annis viginti quinque rerum communium divisio relicta vel translata possessione finem accepit, instaurari mutuo bona fide terminata consensu minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicomacho. * <a 294 d. non. dec. cc. conss.>
CJ.3.38.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Familiae erciscundae vel communi dividundo iudicium ita demum, si corpora maneant communia, agi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. demetriano. * <a 294 d. vi id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.3.38.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scriptura testamenti, qua specialiter omnia divisa continentur, quominus res quarum testator non fecit mentionem heredes inquirere nihil impedit. * diocl. et maxim. aa. et cc. gallicano. * < sine die et consule.>
CJ.3.38.11: Imperator Constantinus
Possessionum divisiones sic fieri oportet, ut integra apud successorem unumquemque servorum vel colonorum adscripticiae condicionis seu inquilinorum proxima agnatio vel adfinitas permaneret. quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris coniuges segregari? igitur si qui dissociata in ius diversum mancipia vel colonos traxerint, in unum eadem redigere cogantur. * const. a. gerulo. * <a 334? d. iii k. mai. proculo et paulino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
