Latin
Book 3, lines 3.1.872-3.1.879
Justinian, Codex 3.1.872-879
Not analysed yet
CJ. 3. 38. 12pr. : Imperator Justinianus
Illud aequitatis vovere rationibus bene nobis apparuit. si quis etenim pro filio suo ante nuptias donationem conscripserit vel dederit vel pro filia sua dotem, et hoc quod dedit iterum in eundem revertatur vel stipulatione vel lege hoc faciente, vel et si alio dotem vel ante nuptias donationem dante stipulationis paternae tenor vel forte legis hoc induxerit, ille autem testamento condito vel filios suos vel extraneos scripserit heredes et nihil de huiusmodi rebus, quae ad eum reversae sunt vel pervenerunt, disposuerit, inveniantur autem alii liberi eius res a paterna substantia lucrati vel per ante nuptias donationes vel dotes vel militiae causa, quas utpote testamento existente non coguntur conferre, tunc filius vel filia easdem res, quae ad patrem reversae sunt vel pervenerunt, habeant praecipuas, ad simile tamen lucrum computandas, ut in praesenti casu tantum habeat ipsa vel ipse, quantum eius fratres ex patre sunt consecuti secundum eos modos quos supra diximus et quos conferre propter testamentum non coartantur. *iust. a. ad senatum. *<a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 38. 12. 1: Imperator Justinianus
Sin autem nihil tale penitus in fratres eorum a patre collatum est, neque ipsos sibi praecipue hanc partem vindicare, sed, quasi paternae facta substantiae sit, inter omnes secundum institutionis tenorem dividi. et haec quidem, si inter fratres patris elogium compositum sit. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 38. 12. 2: Imperator Justinianus
Sin autem extranei sint scripti heredes et nihil in testamento suo neque in hac parte testator dixerit, tunc omnimodo praecipuum habeat filius vel filia, quod ad patrem revertitur vel pervenit. si tamen minus in fratres collatum est, amplius autem ex huiusmodi casu ad patrem pervenit, illo quod ad similem quantitatem concurrit excepto cetera quasi paternae substantiae facta secundum modum institutionum dividantur: illo procul dubio observando, quod, si minus sit quod pater ex huiusmodi causa habuit ea quantitate quae in fratres collata est, tota huiusmodi portio ad eas personas perveniat, quarum occasione res ad patrem revertitur. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 38. 12. 3: Imperator Justinianus
Ea igitur, quae in paterna persona diximus, obtinere volumus etiam in avum et proavum paternum vel maternum et in matrem et in aviam vel proaviam paternam vel maternam. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >